AAS 24 (1932), p. 5

A. ESEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA. PP XI

LITTERAE DECRETALES

SANCTI ALBERTI MAGNI O. P. CONFESSORIS PONTIFICIS CULTUS UNIVERSAE

PRAECIPITUR ECCLESIAE, ADDITO DOCTORIS TITULO.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

« In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas » habentur.1
Qua re et Salomon illuminatis verbis profundissimam exhibet rationem,
qua a Deo ipse sapientiae possessionem petierit, quia nempe sapientia2
ipsa intime animum cum Deo coniungit, bonaque universa superat iisque
antecellit. Ampliore adhuc prorsus et clariore modo ex hac unione vitae
perfectioris simulque sapientiae studii corda fidelium sursum eriguntur,
utpote qui « instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus,
in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt
omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi».3

Ideo, quo quis magis per sapientiam ad Deum graditur, eo altius spiritus
dominium evehit in se; sapientia « doctrix enim est disciplinae Dei,
et electrix operum illius ». Divinae autem Sapientiae exemplari homo eo4
propius accedit quo magis et vivendi et agendi Salvatoris exemplum imi-

1 EcclL, I, 26.
2 Sap., VIII, 2.
8 Coloss., II, 2-3.
* Sap., VIII, 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.