AAS 24 (1932), p. 6

tatur, enuntiantis: «Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno
caelorum».1

Haec quidem Domini Nostri Iesu Christi vestigia persequens, praeclarissima
gloria efliuMt, Albertus ille, Ordinis Praedicatorum alumnus,
in theologia magister, episcopus quondam Batisbonensis, qui, vitae contemplativae
atque activae rationes miro modo consocians, aetatis suae
hominibus posterisque vere magnus apparuit, sicut quoque ob doctrinae
eminentiam ac multiplicem rerum omnium peritiam Magni cognomento
insignitus est.
Is quidem, saeculo decimo secundo exeunte, Lauingae in Suevia,
in Augustana dioecesi, ex familia militaribus rebus addicta, ortum habuit.
B patriae solo perficiendorum studiorum causa discedens, in Italiam
profectus est, ut Patavii in liberales disciplinas, medicinam ac scientias
naturales sedulo incumberet. Ibi et nascentem Fratrum Praedicatorum
Ordinem cognovit et adamavit, quem, avunculi sui devicta reluetantia,
hortante Beato lordano de Saxonia, eiusdem Ordinis Magistro generali
et fervidissimo Iesu Christi praecone, amplexus est, ac inter Sancti Dominici
filios adscriptus. In omnibus Deo deditus atque tenera erga Beatissimam
Virginem devotione emicans, Albertus mox Coloniam Agrippinam
ad explenda theologica studia missus est. Quo tempore animi puritati
ingenioque excolendo, de virtute in virtutem proficiens, quasi gigas ad
currendam viam impense vacabat. Oratione studium mature praeveniendo,
intellectum totamque vitae consuetudinem ita disposuit, ut, ad praedicationem
atque animarum salutem, apostolicae Fratrum Praedicatorum
religionis membrum ideoneum fieret. Igitur ad fores sapientiae excubans,
ita inter aequales excelluit, ut omnium saecularium scientiarum vértices
facillime apprehenderet et « de divinae legis fonte adeo salutiferae fluenta
doctrinae potaret, quod eiusdem in suo pectore vigeret plenitudo », prout
Praedecessor Noster Alexander IV de eo asserere non dubitavit.
Sacerdotio auctus, ut contemplationis et scientiarum lumina ac thesauros
aliis traderet, Albertus lector Hildeshemii, Friburgi, Batisbonae,
Argentorati primum constitutus est. Incredibilem mox ubique terrarum
existimationem sibi comparavit, cum in melita Parisiensi Universitate
sacrae facultatis cathedram summo plausu teneret et theologiae magisterio
ornaretur. Deinde iuvenum ingenia instituere Albertus Coloniae
prosecutus est, ubi Superiorum iussu Studium generale sui Ordinis condidit
et est moderatus.
Tunc temporis inter plurimos alios celebres celeberrimum habuit
discipulum Thomam Aquinatem, cuius praeclarissimum ingenium ipse

1 MATTH., V, 19.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.