AAS 25 (1933), p. 148

quaedam praeteritis iam temporibus visa sunt, ac nunc quoque videri
possunt. Adversis hisce casibus admoti Romani Pontifices, quibus
sane totius Ecclesiae regimen commissum est, vel reformare vel, uti
ex pluribus historicis documentis liquet, supprimere etiam sive penitus
evellere, cum id necessitas vel opportunitas postularent, quandam e religiosis
familiis ad proprii statuti vel Regulae fines adipiscendos minus
aptam, minime dubitarunt, ut ita tum Ecclesiae universae bono ac tranquillitati,
ipsiusque instituti religiosae vitae decori et tutamento consulerent,
tum denique socialium rerum opportunitatem aliquando prosequerentur.

Nostrorum itaque Decessorum ut vestigia premamus in pastorale munus
Nobis divinitus commissum iugiter intenti, cum Ordinis S. Hieronymi
Congr. Beati Petri de Pisis res ac negotia Nos instanter admonuerint
ut opportuna ea praestaremus, quae ad sodalium eiusdem Congregationis
nec non christifidelium bonum intenderent, Sacrae Congregationi Sodalium
Religiosorum negotiis praepositae, aliisque viris rerum huiusmodi
peritissimis in Domino commisimus ut tandem quid in hac re decernendum
vidèrent. Ordo enim ille, qui religiosae perfectionis cupidus suarumque
regularum tenacissimus iam optima christifidelibus exempla exhibuit,
nunc e quindecim tantum sacerdotibus et quattuor laicis in septem distributio
domos est constitutus, adeo ut in eodem nihil amplius regularis disciplinae
haberi possit. Pluribus quidem ab annis Decessores Nostri rec. mem.,
metuentes ut idem S. Hieronymi Ordo fuerit adhuc vitalis, iterum atque
iterum opera peculiari tum Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium,
tum Sacrae Congregationis Religiosorum negotiis praepositae, tum
denique Apostolicorum Visitatorum, Ordinem ipsum ad antiquam regularem
vitam rursus reducere et satis vigore imbuere, sed frustra, tentarunt.
Nos propterea, Sacra denuo audita Congregatione Religiosorum Sodalium
negotiis praeposita, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione
Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hisce
.Litteris ea quae sequuntur decernenda statuimus. Nimirum I) Ordinem
memoratum Sancti Hieronymi Congregationis B. Petri de Pisis ex nunc
de iure supprimimus atque extinguimus; atque omnes, qui ad eumdem
pertinent, a religiosis votis quibuslibet sive sollemnibus sive simplicibus,
quibus ex eiusdem Ordinis titulo obstricti sint, ex nunc dispensamus et sic
dispensatos eosdem de facto habere volumus. Aspirantes autem vel studentes
vel postulantes aut novitios omnes, si qui exstent, pariter ex nunc
dimissos declaramus et ad suas cuiusque domos remittimus. II) Omnibus
deinceps maneat interdicta delatio habitus eiusdem Ordinis suppressi;
sacerdotes vero iam eidem Ordini adscripti in posterum modestam vestem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.