AAS 25 (1933), p. 149
«lericis saecularibus communem induant. III) Omnes et singulae domus,
residentiae et cuiusque generis bona, quae ad Ordinem sic per Nos extinctum
pertinuerint, ex nunc deferantur ad Sanctam Sedem, quae ad normam
can. 493-494 Codicis iuris canonici de eisdem suo tempore disponet.
IV) Interea Ordinarii locorum nomine Sanctae Sedis possessionem capiant
domorum atque ecclesiarum una cum sacra supellectili, rerum omnisque
generis bonorum ut supra, quae ubique locorum exsistant, deque illorum
statu rationem reddant buie Sanctae Sedi. Provideant tamen Ordinarii
ipsi ne Dei cultus vel animorum christifidelium cura aliquid detrimenti
capiant. V) Volumus autem ut soluti Ordinis sodalium sustentationi,
fructibus bonorum, quae ad Sanctam Sedem sunt ut supra devoluta,
quantum fieri potest, provideatur; tributis singulis, qui vel ratione aetatis
vel defectu sanitatis minime idonei ad munera explenda videantur, annuis
reditibus a Delegato Apostolicae Sedis determinandis. VI) Ea vero omnia»,,
quae hisce Litteris apostolicis Nostris statuimus, exsecutioni mandanda,
committimus venerabili fratri Lucae Hermenegildo Pasetto Episcopo
titulari Geritano, qui opportuniore modo, per subdelegatum etiam, providebit
ut sacerdotes eiusdem Ordinis per Nos suppressi, qui apti sint?
per benévolos Ordinarios vel dioecesi alicui incardinentur vel sine incardinatione
licentiam sacerdotalia officia et ministeria exercendi obtinere
possint. VII) Cum igitur praefatus Ordo S. Hieronymi Congregationis
B. Petri de Pisis hisce Litteris Apostolicis Nostris, ad omnes effectus
legis, ex integro suppressus extinctusque sit habendus, nullo modo in
posterum nec sub qualibet specie vel praetextu vitam aboliti Ordinis
nemini instaurare liceat: neaue ulla ratione ac titulo postulantes vel novitios
a quocumque in posterum admittantur.
Haec statuimus, mandamus decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare et permanere, non obstantibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, quarum etiam specialis
mentio in suppressionibus perpetuis fieri debet, ceterisque in contrariis
quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis, etiam
impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in
ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur*
quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XH
mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
E, Card. PACELLI, a Secretis Status.