AAS 25 (1933), p. 150
EPISTOLAE
I
AD E. P. D. IOANNEM EVÀNGELISTAM DE LIMA VIDAL, ARCHIEPISCOPUM
EPISCOPUM VILLAREGALENSEM, DE LUSITANA SOCIETATE CATHOLICIS
MISSIONIBUS PROVEHENDIS.
PIUS PP. XI
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Suavi
sane cum gaudio comperimus primos ex ista Lusitana Societate catholicis
missionibus provehendis alumnos, germen novellum laete in spem Ecclesiae
subcrescens, post peractum tirocinii cursum solemne iusiurandum
mox esse daturos. In isto enim, quamvis exiguo, numero iuvenum, qui
primi Societati ipsi a Nobis exoptatae promotaeque adscribuntur, primum
placet manipulum agnoscere inter magnanima clericorum laicorumque
agmina, qui, nihil aliud quaerentes nisi regnum Dei inter infideles amplificandum,
Missionibus sacris apostolorum studio et alacritate sese in perpetuum
dedicabunt. Quare nos plane confidimus, non modo regnum Christi
dilatatum iri, sed novo etiam splendore auctam fore istius gloriam Lusitanae
nationis, cui summae ac perenni laudi tribuitur viam fidei civilique
cultui propagando per oceanum aperuisse, cuiusque exploratores illi in
audacibus navigationibus ineundis hoc primum sibi proponebant, sacrosanctam
crucem illic erigere, ubi hoc humanae signum redemptionis nondum
illuxerat. Nos autem pristinam gloriam renovandam censemus per
novam istam Societatem, cuius opera ac sedulitate non dubitamus, quin
in amplissimis quoque Lusitaniae coloniis christianorum multiplicentur
agmina, sicut in aliis regionibus similium societatum studio et labore iam
dudum factum esse videmus. Tantam vero laetitiam, tantasque spes a
Nobis conceptas tibi primum, venerabilis frater, significare voluimus, qui,
in Societate Lusitana pro Missionibus instituenda, et es mentem Nostram
recte interpretatus et voluntatem fideliter exsecutus. Quum enim tibi
maxime semper cordi fuissent collegia ad Missiones promovendas iam instituta,
quae nunc Societatis novae exstare debent fundamentum, quasi
vetus truncus, in quem nova sit stirps inserenda, quumque tu peramplae
Angolensi dioecesi sacrorum Antistes praefuisses, maximam de gravibus
earum regionum necessitatibus cognitionem tibi experiendo comparasti.
Illud tamen Nobis, tam difficile munus tibi committentibus, praecipuam