AAS 25 (1933), p. 151

attulit fiduciam optatis Nostris te egregie responsurum, quod eximiam
pietatem, constantiam sollertiamque tuam in operando iam diu noveramus.
Quae quidem laudes in obeundo munere, tibi duos ante annos demandato,
maxime effuïsere, elarioresque etiam factae sunt per illam observantiam
ac devotionem, quas Sanctae Sedi semper exhibuisti, praesertim
quum studia Nostra per Apostolicum Nuntium tibi cognita fuerunt. Neque
vero pauca, neque leviora te perpeti opus fuit: plures quoque gravesque
labores tibi in tribus domibus regendis apud oppida Tomar, Sernache et
(Jucujaes ferendi sunt. Iure autem optimo tecum laudis consortes esse
volumus, quotquot sunt gloriosi tui laboris socii et participes, inter quos
non modo exstant duo isti fortes peritique missionales, quos ad te Ipsi
Nos misimus, verum etiam ceteri, quos tu quidem in praefatis domibus
•elegisti, vel, episcopis tam laudabiliter consentientibus, ex eorum dioecesibus
abduxisti. Quapropter Nobis pergratum contingit singulis istis sacerdotibus
edicere, eos temetipsum secutos Nobis profecto paruisse, eosdemque,
sicut te, venerabilis frater, de Ecclesia deque missionibus Lusitanis
bene et egregie méritos esse. Complectentes praeterea cogitatione et animo
pulcram istam iuventam, cui paterne moderaris, Nobis placet spem, in
quam devenimus, declarare, singulos omnes a Deo vocatos in nobili proposito
consilioque suscepto divina gratia fideliter permansuros. Denique
ad eos alumnos, qui sacro iurisiurandi vinculo adstringi Societati contendunt,
convertentes oculos, meritas Deo grates agimus et habemus, quod
in animis eorum sensus tam generosos tamque nobiles infudit. Vota autem
paterna facimus, ut huiusmodi ipsorum animi affectus altiores in dies ac
vividiores fiant, idque exemplar feliciter consequantur, quod divinus Redemptor
omnibus suis administris proposuit per illa verba: « sal terrae et
lux mundi ». Hisce votis animique sensibus, in auspicium caelestium munerum,
inque Nostrae caritatis signum, tibi, venerabilis frater, operis tui
sociis, trium collegiorum pro Missionibus sodalibus, cunctisque nascentis
Societatis benefactoribus et adiutoribus, apostolicam benedictionem peramanter
impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Octobris in
festo Sancti Raphaelis Archangeli, anno MDCCCCXXXH, Pontificatus Nostri
undecimo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.