AAS 25 (1933), p. 233

dionalem territorii sibi subiecti Missionariis Societatis a Sancto Columbano
pro Missionibus apud Sinenses excolendam traderet. Nunc vero tum Vicarius
Apostolicus de Yukiang, quem diximus, tum Moderator generalis
Societatis a Sancto Columbano preces Nobis adhibuerunt, ut territorium
in quo praedictae Societatis sacerdotes iam adlaborant a vicariatu apostolico
de Yukiang canonice seiungeretur et in missionem sui iuris erigeretur.
Quas preces Nos exaudiré, omnibus rei momentis attento seduloque studio
perpensis, opportunum duximus. Quare, collatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositi sunt, motu proprio,
certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, a vicariatu apostolico
de Yukiang, in provincia Sinensi de Kiangsi quinque sequentes
subpraefecturas civiles, nempe de Nangcheng, Tzuhi, Nanfeng, Lituan,
Kuanchang seiungimus sive dismembramus, atque exinde eodem territorio
novam apostolicam praefecturam erigimus de Kienchanfu appellandam
et curis Missionariorum Societatis a Sancto Columbano pro Missionibus
apud Sinenses concredendam. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxix
in. Novembris, anno MDCCCCXXXII, Pontificatus Nostri undecimo.

E. Card. PACELLI, a Secretis Status.

II

SANCTI BERARDUS, PETRUS, ACCURSIUS, ADIUTUS ET OTHO, PROTOMARTYRES .

O. P. M., DECLARANTUR PATRONI PRINCIPALES VICARIATUS APOSTOLICI

DE RABAT.
PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. —• Primos ex inelyto Ordine Fratrum
Minorum, quos ipse Seraphicus Pater Sanctus Franciscus Assisiensis misit
in Africani ad infidelium animas Christo lucrandas, Berardum videlicet,
Petrum, Accursium, Adiutum atque Othonem, a mahómetanis inMaroquio

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.