AAS 25 (1933), p. 232

Quaecumque autem his Litteris decreta continentur, ea omnia stabula,
rata, valida esse volumus et iubemus, contrariis non obstantibus
quibuslibet.
Earum vero exemplis aut excerptis, etiam impressis, notarii publici
cuiusvis manu subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti
munitis, eandem volumus haberi fidem, quae haberetur praesentibus
si essent exhibitae vel ostensae.
Nulli igitur liceat hanc paginam Nostrae voluntatis infringere vel ei,
ausu temerario, contra ire; si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die tertia mensis Maii, in Festo
•Inventionis S. Crucis, anno Domini millesimo nongentesimo tricesimo
tertio, Pontificatus Nostri duodecimo.

Fr. T. PIUS O. P. Card. BOGG1ANI LAURENTIUS Card. LAURI
Cancellarius S. B. E. Paenitentiarius Maior.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Ap.licorum.

Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. XLVII, n. 59. - A. Marini.

LITTERAE APOSTOLICAE

I '

DISMEMBRATO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE YUKIANG ERIGITUR

APOSTOLICA PRAEFECTURA DE KIENOHANFU IN SINIS.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Ecclesiae universae moderandae commissum
Nobis divinitus officium postulat ut ea omnia opportune pro videamus
quae ad catholicam fidem facilius inter infideles propagandam apta
videantur. Hoc ducti consilio, cum vicariatus apostolicus de Yukiang in
provincia Sinarum de Kiangsi, curis concreditus Missionariorum e Congregatione
Missionis, latius pateret quam ab eisdem evangelicis operariis
cum optatis spiritualibus fructibus excoli possit, paucis abhinc annis Vicarii
Apostolici votis obsecundantes, consensimus ut ipse partem meri-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.