AAS 25 (1933), p. 502

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA

(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)

DECRETUM

CIRCA "INDULGENTIAS RECITATIONI ROSARII: ET PIO VIAE CRUCIS EXERCITIO

QUIBUSDAM IN ADIUNCTIS LUCRANDAS.

Saepius huic Sacro Tribunali supplices libelli oblati sunt ut animum
Summi Pontificis intentum facere dignaretur in difficultates, quibus non
raro obnoxii sunt christifideles, gestandi scilicet in manu, prout generatim
praescriptum est, sive coronam pro acquirenda maiore indulgentiarum
parte, quae recitationi sancti Rosarii sunt adnexae, sive Crucifixum
pro lucrandis indulgentiis Viae Crucis, adnexis recitationi viginti
Pater, Ave et Gloria, quod quidem in eorum favorem conceditur, qui
impediuntur, quominus iter quatuordecim stationum complere queant.
Hae supplicationes eo spectant ut idem Sacrum Tribunal a Summo Pontifice
indultum benigne ab huiusmodi implenda praescriptione, his difficultatibus
occurrentibus, obtineat.
Infrascriptus Cardinalis Paenitentiarius Maior, in audientia sub die
vigesima Octobris proxime elapsi, prout sui officii erat, de his petitionibus
Ssmum D. ET. Pium Pp. XI certiorem reddidit, qui vehementer
exoptans, ut quantum fieri possit, usus utriusque salutaris exercitii
facilior evadat, ideoque maior frequentia in dies succrescat, — sive
quia sacratissimi Rosarii cultus Genitrici Dei Mariae est gratissimus
atque ad eius maternam protectionem impetrandam efiicacissimus, sive
quia erga Iesum Crucifixum pietas aptissima est ad christianos animos
sancte commovendos ad memoriam recolendam mysteriorum Redemptionis,
cuius hoc anno exiens undevicesimum saeculum ut perquam
solemniter commemoraretur Ipse voluit et imperavit, — praefatarum
difficultatum valore mature et aeque perpenso atque recognito, nolensque
eas obstaculum fore allaturas spiritualibus beneficiis, quibus christifideles
frui valeant, benigne concedere dignatus est ut quoties vel causa
operis manualis vel propter'aliam rationabilem causam oriatur impedi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.