AAS 26 (1934), p. 134
« Fas esto igitur omnibus dolori atque maerori modum imponere; atque
ex hisce Alberti Regis egregie factis auspicium sumere laetioris, quo Ipsum
frui confidimus, aevi, caelestis nempe felicitatis. Id praestat christianae spei
virtus, qua edocemur terrestrem hanc vitam, si evangelicis praeceptis conformetur,
alteram parere vitam, non angoribus item periculisque trepidam, non
fallacibus aestuantem voluptatibus, sed firmam, perennem, ac deliciis affluentem
sempiternis. Funéreas igitur lacrimas cohibeant consanguinei necessariique
omnes'; abstergeant Belgici cives: catholica religio admonet mortuorum feretra
esse veluti secundae aetatis incunabula habenda, qua felices omnes, favente
Deo, una simul coniungemur; per mortem siquidem « vita mutatur, non tollitur,
et dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio
comparatur ». Perpetuo in ea laetetur, enixe rogamus, et per haec funebria
sacra suppliciter impetramus, lectissima Regis anima; ex eaque suos respiciens
omnes, eorum soletur fietum, dolorem relevet, spem denique erigat atque
adaugeat.
« Iamvero mihi liceat, antequam in hac sanctissima sede amplissimique
coetu dicendi finem faciam, ad Augustum Virum mentem animumque arrigere,
qui Belgicae rei in praesens gubernacula tractat, ac tanti nominis tantaeque
virtutis hereditatem suscepit. Prosequatur Eum, quaeso, per totius suae vitae
cursum, suorum popuLorum pietas, observantia, studium; ac gentis suae
videat — optatissimum hoc esto prudentiae navitatisque suae praemium —
fortunam adauctam, roboratam pacem, florentiaque cotidie magis prosperitatis
incrementa; illius, inquam, prosperitatis, cuius firmamentum sunt ac
columen christiana virtus ac largius alacriusque in usum deducta evangelica
praecepta; quandoquidem, ut Belgarum etiam historia docet, nihil magnum
est unquam sine religione gestum ».
SACRA CONGREGAZIONE DEI RELIGIOSI
AVVISO DI CONCORSO
Nella Sacra Congregazione dei Religiosi avrà luogo un concorso per due
posti di Officiale minore per titoli ed esame scritto di scienza (Cost. Sapienti
Consilio di Pio X di s. m., Norme generali, cap. II; Norme speciali, cap. VI).
I sacerdoti che non avendo oltrepassato i 40 anni di età, volessero prendervi
parte, dovranno presentare alla Segreteria della stessa Sacra Congregazione, entro
il giorno 20 Marzo 1934, la domanda portante l'indicazione dell'anno di nascita
e corredata dal nulla osta del rispettivo Ordinario e del Vicariato di Roma,
dei documenti degli studi ecclesiastici compiuti, dei titoli accademici conseguiti,
nonché di tutti quegli altri titoli che crederanno utili.