AAS 26 (1934), p. 50

indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum
Eius, se noverit incursum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo secundo, die septima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
undecimo.

Fr. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH Fr. RAPHAËL G. Card. ROSSI
S. B. E. Cancellarius S. C. Consistorialis a Secretis.
Ioseph Wilpert, Becanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco K& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol-XLV1, n. 28. - M. Riggi.

II

ABBATIAE « NULLIUS » S. MAUBITlí AGAUNENSIS

FINIUM DELIMITATIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Pastoralis cura omnium Ecclesiarum, Supremo Pastori divinitus commissa,
ad ea quoque protenditur, quae circumscriptiones ecclesiasticas
respiciunt illudque hac in re postulat ut unicuique dioecesi, praelaturae
vel abbatiae nullius proprii a c determinati assignentur limites^ quo tutius
iurisdictionis ordo servetur commodiusque christifidelium gubernationi
consulatur. Cum autem pervetusta abbatia nullius S. Mauritii Agaunensis
sui territorii fines usque nunc haud omnino definitos ac distinctos habuisset,
adeo ut quoad nonnullas eiusdem territorii partes ambigeretur utrum
ad abbatiam ipsam an potius ad finitimam dioecesim Sedunensem pertinerent,
Nos $precibus ab utroque Ordinario Sedunensi et Agaunensi ad id
oblatis annuentes, ad dubia nec non discrepantias et offendicula quaeque
sive in iurisdictionis exercitio sive in quibuslibet ecclesiasticis negotiis tractandis
inde scatentia plane auferenda, opportunum duximus memoratam
abbatiam pressius circumscribendam. Quapropter, de venerabilium fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali
praepositorum consilio, ac praehabito voto venerabilis fratris Petri De Maria,
Archiepiscopi Iconiensis, ac Nuntii Apostolici in Helvetia, ac suppleto,
quatenus opus sit, quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, haec quae sequuntur Apostolicae potestatis plenitudine
statuimus ac decernimus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.