AAS 26 (1934), p. 507

XLIV. In Missis cum cantu, sed non pontificalibus, et in Missis
lectis cum aliqua solemnitate iis tantum honoris signis uti possunt, quae
in Litteris Apostolicis a Pio X motu proprio datis, Inter multiplices, n. 10,
recensentur. In aliis vero Missis lectis, a simplici sacerdote ne differant,
nisi in usu Palmatoriae, ut ibidem cavetur, salva tamen concessione numeri
sequentis huius Constitutionis.
XL V. Annulo gemmato semper uti possunt in omnibus sacris functionibus,
Missa privata non exclusa.
XL VI. Privilegio gaudent Oratorii privati et altaris portatilis ad
normam sacrorum Canonum. Omnes autem fideles qui ipsorum Missae
assistant, praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt. Semper
vero et ubique Kalendario Bomano uti possunt.
XLVII. Pro Consistoriis et Cappellis Pontificiis intimationem accipiunt
a Praefecto caeremoniarum apostolicarum et praefatis functionibus
omnes interesse tenentur. In hisce functionibus duo Protonotarii per
vices fimbrias faldae Pontificis sustinent — in Cappellis autem ante et post
sacram functionem — a quo tamen officio Decanus semper eximitur. In
Cappellis Pontificiis eum locum tenent qui in Libro Sacrorum Bituum
S. B. E. et in Bullis Pontificiis iis adscribitur.
XL VIII. Candelas, Palmas et Agnus Dei accipiunt non aliter ac Episcopi
ad Solium Pontificium Assistentes. Ius insuper habent ad numismata
argentea quae tradi solent cum fit novi Summi Pontificis coronatio
et quotannis in festo Ss. Petri et Pauli.
XLIX. Ius habent gratuito accipiendi Litteras Apostolicas, etiam
sub plumbo quae dicuntur, pro quolibet Beneficio quod sibi conferatur.
L. Tandem iure gaudent, salvo peculiari privilegio, praecedendi
ecclesiasticis personis quibuslibet, quae sint inferiores Episcopis, etiam
tantum electis et confirmatis, modo ne eae personae sint Ordinarii locorum
(Can. I. C. 198) in proprio territorio, vel ne sint Praelati vulgo «di fiocchetti
», aut Assessores vel Secretarii Sacrarum Congregationum Romanarum,
aut Praelati de quibus num. XXI actum est.
LI. Quod spectat ad privilegia emeritorum, vigere pergit n. XXVIII.
LII. Cum Protonotarius de Collegio aliquis vita functus fuerit, sodales
eius exsequiis interesse tenentur.

PROTONOTARII APOSTOLICI SUPRANUMERARH, AD INSTAR ET TITULARES

LUI. Praeter Collegium Protonotariorum Apostolicorum de numero
Participantium tres numerantur gradus Protonotariorum Apostolicorum,
qui tamen Collegium nullo modo constituunt, et sunt qui sequuntur:

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.