AAS 26 (1934), p. 508

Protonotarii supr anumerar ii, Protonotarii ad instar et Protonotarii titulares
seu honorarii.
L.IV. Protonotarii supranumerarii sunt ii qui canonicatu potiuntur in
Basilicis Patriarchalibus Urbis, scilicet Lateranensi, Vaticana et Liberiana,
modo Litteras Apostolicas in forma brevi Praelati Domestici acceperint
et iusiurandum emiserint. Item Canonici quarundam aliarum Ecclesiarum
extra Urbem. Priores tamen titulo praefato insigniti erunt ad
vitam, posteriores vero durante munere.
Quod si posteriores nominati fuerint Praelati Domestici ob personae
merita, dispositionibus subsint contentis in Apostolicis Litteris a Pio X
motu proprio datis, Inter multipliées, nn. 14, 34, 41.
LV. Munera, iura, privilegiaque Protonotariorum supranumerariorum
ea erunt quae descripta sunt in Apostolicis Litteris a Pio X
motu proprio datis, Inter multiplices, sub numeris 13-41, 80.
LVI. Protonotarii ad instar, praeter eos qui numeris XX et XXVIII
describuntur, ii erunt quos Summus Pontifex hac dignitate insigniverit, nec
non qui Canonicatu in quibusdam determinatis Capitulis potiantur. Priores
erunt Protonotarii ad instar ad vitam, posteriores vero durante munere.
Quod si posteriores nominati fuerint Praelati Domestici ut personae
privatae, subiecti erunt dispositionibus contentis in Apostolicis Litteris a
Pio X motu proprio datis, Inter multiplices, sub numeris 43, 50, 58.
LVII. Munera, iura, privilegiaque Protonotariorum ad instar ea
sunt quae descripta sunt in Apostolicis Litteris a Pio X datis¿ Inter
multiplices, nn. 42-58, 80.
LVIIL Protonotarii titulares seu honorarii ii erunt quos nomina verit ipse
Summus Pontifex vel Collegium Protonotariorum iuxta num. XXXVIII.
Sunt quoque Protonotarii titulares omnes Vicarii Generales et Vicarii
Capitulares nec non Canonici quorundam Capitulorum. Eecensiti omnes
habentur Praelati extra Urbem, sed Familiae Pontificiae non sunt adscripti,
neque vestibus praelaticiis in Curia Romana (quavis huiusmodi
concessione particulari penitus abrogata) uti possunt, nisi f orte quis per
Apostolicas Litteras in forma brevi Praelatus domesticus nominatus fuerit
ad personam. Qui autem eiusmodi titulo intuitu personae insignitus fuerit,
dispositionibus subiectus erit, quae in Apostolicis Litteris a Pio X motu
proprio datis, Inter multiplices, n. 74, habentur.
LIX. Protonotariorum honorariorum munera, iura, privilegiaque describuntur
in praefatis Litteris Apostolicis, sub numeris 59-76.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.