AAS 26 (1934), p. 517

CXXII. Cum Litteras Apostolicas in forma brevi accepit, novus Praelatus
Votans possessionem init sui muneris coram Collegio, in Oratorio
Eminentissimi Praefecti, indutus habitu ad normam nn. VIII et X et
ratione quae sequitur: a) Litteras Apostolicas nominationis exhibet quas,
iussus ab Eminentissimo Cardinali Praefecto, legit Collega aliquis; b) Professionem
fidei facit ad normam canonis I. C. 1406; c) addit iusiurandum
fidelitatis ex speciali formula; d) accipit impositionem bireti praelaticii
ab Eminentissimo Cardinali Praefecto edicente: Esto Praelatus Votans
Signaturae Apostolicae; e) admittitur ad amplexum Collegarum; /) Decanus
vel alius ex Praelatis Votantibus in scriptis redigit quae acta sunt
in hac muneris occupatione scriptoque subsignant Eminentissimus Cardinalis
Praefectus et Collegium Votantium; g) formula iurisiurandi a
novo Votante subsignata asservatur in Archivo Collegii; h) Eminentissimus
Cardinalis Praefectus novensili Praelato Votanti documentum tradit
de praestito iureiurando.

CXXI11. Post initam muneris possessionem iuxta* superiorem numerum,
novus Praelatus Votans invisit quoque alios Eminentissimos Cardinales.

CXXIV. Praelati Votantes Signaturae officio cedunt cum illi renuntiant
vel cum ad munus dignitatemve eliguntur quae cum priore nequeat
componi.

2. - Munera

CXXV. Praelatorum Votantium est Consultores agere apud Sacrum
Tribunal Signaturae Apostolicae Eminentissimosque Cardinales Iudices
iuvare, iuxta Regulas ab hoc Sacro Tribunali servandas. Scilicet:
a) causas quaslibet vel quaestiones exanrinant quae proponendae sunt in
Congressibus Signaturae, de iis in scriptis referunt atque disceptationibus
intersunt cum suffragio consultivo, cum in quaestionibus iuris tum in
quaestionibus facti; b) disceptationem oralem inter partes contendentes
petere possunt, quae si ab Exmo Secretario Sacri Tribunalis concedatur,
eidem interesse et partem in eadem habere possunt; c) munere funguntur
Promotoris Iustitiae nec non, in causis matrimonialibus, Defensoris
Vinculi; d) suffragium, rogati, ferre debent pro veritate in causis
ad Plenariam Signaturam delatis, quo in casu invitantur ad adsistendum
huiusmodi causis, ut de suo suffragio dent explicationem, si forte de eo interrogentur;
e) cum rescriptum prodierit ut exaretur decisio, alicui ex Votantibus
munus incumbit eam in scriptis referendi et subsignandi; /) cum
Summus Pontifex iusserit, processiculum conficiunt in electione novorum
Referendariorum qui a Votantibus iuvantur in suo munere addiscendo.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.