AAS 26 (1934), p. 518

CXXVI. Conclavis tempore ad Rotam sibi assignatam, emisso iuramento,
servitium et operam praestant, habitu praelaticio induti iuxta
nn. VII et IX.

3.-Privilegia

CXXVII. Praelati Votantes Signaturae Apostolicae, qui sunt Praelati
Domestici et Familiares Summi Pontificis, haec privilegia sibi propria
habent quae sequuntur: a) eximuntur ab iurisdictione Ordinariorum, modo
et quousque suum domicilium habeant in Urbe et eximuntur a taxis solvendis
pro Litteris Apostolicis quae in eorum favorem expediuntur;
b) In Cappellis Papalibus cumque sacras functiones ipse Summus Pontifex
agit, munere Acolythorum funguntur, idque etiam in aula Paramentorum;
e) vestes praelaticias adhibent iuxta nn. VII, VIII, IX,
X; d) gaudent privilegio altaris portatilis et Oratorii privati; quicumque
vero ipsorum Missae assistant praecepto de Missa audienda rite planeque
satisfaciunt ; e) Kalendario romano semper èt ubique uti possunt.
CXXVIII. Intimationem accipiunt ab ipso Praefecto Caeremoniarum
Pontificis pro Consistoriis et Cappellis Papalibus, quibus omnes interesse
debent et eum locum tenent qui describitur in Libro Sacrorum Eituum
S. B. B. atque in Bullis Pontificiis, scilicet, post Clericos Camerae. Decani
Praelatorum Votantium est Referendariis intimationem facere pro hastis
baldachini ferendis sub quo Summus Pontifex incedit.
CXXIX. Numisma accipiunt quod distribui solet in festo Ss. Petri et
Pauli.
CXXX. Ex Praelatis Votantibus qui emeriti declarati fuerint, iisdem
fruuntur privilegiis ac Votantes ordinarii, cum ea tantum limitatione
quae numero V describitur.
CXXXI. Excmus Secretarius Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae
gaudet facultatibus et privilegiis numero XXI descriptis. Idem vero
Secretarius titulo Excellentiae Reverendissimae iam insignitur.
CXXXII. Cum quis Collega vita functus fuerit, Collegae ceteri eius
exsequiis intersunt.

DE PRAELATIS REFERENDARIUS SIGNATURAE APOSTOLICAE

CXXXIIL Praelati Referendarii verum et proprium Collegium non
constituunt; hi tanquam consultores et numero indeterminato operam
suam praestant in Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae, iuxta
proprias normas.
CXXXIV. Decanus Praelatorum Votantium accipit et defert Praelatis
Referendariis iussiones circa functiones papales vel alios quosdam actus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.