AAS 26 (1934), p. 531
aggressa, virginitatis votum emisit, et splendidas sibi oblatas nuptias
renuit, ut divino tantum Sponso adhaerere posset.
Graviter interea ex stomacho laborare coepit; quare, medici a curatione
sententiam sequuta, caelum mutavit et Lutetiam Parisiorum apud
Didacum fratrem se contulit, qui tumjn hispanica apud Francorum Regem
legatione munus obibat; quin tamen nova caeli temperies, neque adhibita
medicamina ullum prorsus sanatione remedium suppeditaret; quam
contra aliquot post annos ab omnipotenti Deo Bruxellis mirum in modum -
obtinuit. Uno igitur fere anno Lutetiae commorata, libenti animo Matritum
rediit. — Ibi suam domum in scholam, asylum, hospitale fere convertit;
atque maiore qua potuit alacritate, incepta pietatis et caritatis
opera prosecuta est, divitiis, quas paterna hereditate susceperat, tantummodo
in egenis aegrotisque sublevandis largiter usa. Item binas instituit
matronarum societates, quae et pauperum casulas percurrentes subsidia
ac solatia cuique dolenti afîerrent, et moniales quoque feminas, quae
tum temporum nequitia, Ecclesiae bonis fìsco addictis, in maxima rerum
angustia versabantur, efficaciter adiuvarent; quem ad finem Michaela
ipsa, templorum foribus adstans, stipem emendicare non erubuit.
Tunc vero temporis, S. Ioannis a Deo nosocomium, una cum socia
quam supra memoravimus Ignatia Rico de Gande invisens, quum cognovisset
quae miserrima gens in illo reciperetur et quod morborum genus
ibidem curaretur, maxima animi aegritudine affecta ac perturbata, exempla
quoque Christi Domini mente volvens, qui uno divinae suae miserationis
verbo perditis feminis aeternam restituerat salutem, serio cogitare
coepit utrumnam animae,1tot tantisque vitiis ac peccatis vastatae, in vitae
morumque honestatem restitui possent. Cumque ei feliciter obtigisset
cuiusdam argentarii filiam, quae corporis animique vires vitio consumpserat,
mentis corporisque integritati ipsius sollicitudine et cura restitutam,
parentibus reddere potuisse, suum erga mulieres in nosocomio
illo degentes zelum magis augere conata est; eas religione erudire, domesticis
instruere opificiis, curis et sollicitudinibus cumulare magis ac magis
sategit. Sed, cum illas, nuper e vitiorum coeno ereptas, Deoque et societati
restitutam, haud facile apud bonas familias collocare posse perspiceret,
ac proinde praecavendum ne ipsae in peccatum iterum dilaberentur, divino
spiritu arriata, novum condendum hospitium meditata est, ubi hae mulieres
a saeculi vitiis arcerentur ac religione bonisque moribus instituerentur.
Anno igitur millesimo octingentesimo quadragesimo quinto Matriti,
in domo a Congregatione Cnisada conducta, primum huiusmodi Collegium
constituit, quod B. Mariae Virgini Perdolenti dicatum voluit, ibique
septem ex perditissimis, quae in S. Ioannis de Deo hospitali degebant,
puellas eongregavit; quibus una cum sex aliis sibi adscitis matronis ipsa