AAS 26 (1934), p. 532

Michaela tenerrimae matris ad instar advigilabat. Tanti operis initia
omnis generis difficultates gravarunt: sive ab hominum nequam calumniis
exortae; sive ab ipsis sociis, quae post aliquod tempus fere omnes bonum
opus reliquerunt; sive ob annonae et pecuniae defectum, sive praesertim
ob longam aliquando fundatricis absentiam, cum non semel collegium
coacta sit deserere ut ad dilectissimum fratrem Bidacum, hispanica tum
apud Francorum Regem legatione fungentem, conveniret, qui sollicitas
sororis curas enixe expostulasset.
Etenim Lutetiae Parisiorum iterum per aliquot annos, brevibus temporis
intervallis interpellatus, commorari debuit; quo quidem tempore
Didacus frater, qui optima sororis utebatur opera, grati animi ergo et
gratum ei volens facere, gentilicium titulum, in quem post alterius sororis
Emmanuelae obitum ius ipse habebat, Vicecomitissae nempe de Jorbalan,
illi in perpetuum concessit. — Illic vero innumera reliquit caritatis,
patientiae aliarumque virtutum documenta. Praecipue vero eius in Sanctissimam
Eucharistiam amor praefulsit; quo ardentissime flagrans,
mulierum, genere pietateque praestantium, sodalitium instituit, quae
Augustissimo Sacramento diu noctuque adorando perpetuam darent
operam. Quam maxime quoque eius animi fortitudo resplenduit, teterrima
annis illis gliscente Parisiis seditione; cum illa, nullum vel capitis
periculum timens, Dei templum quotidie adire non dubitaverit, ita ut
ipsi seditiosi homines strenuam mulierem admiraren tur, eique intersaepta
itinera faciliora redderent.

In aliis quoque civitatibus, ac Bruxellis praecipue, quo ipse frater,
apud Belgarum regem legatione fungens, domicilium transtulit, sua quae
tam sibi cordi erant opera ubique constituere studuit, atque novam etiam
matronarum sodalitatem, quae pauperibus ecclesiis sacram supellectilem
suppeditaret. — Ut fratriae insuper gravi morbo laboranti solamen
afferret, longas medicorum consilio peregrinationes cum ea suscepit,
ubique iugiter fidei et misericordiae praeclara relinquens exempla.
Sed putandum minime est Dei Famulam novis hisce curis absorptam
dilectissimi collegii a se conditi operam neglexisse; quin immo omne in
illud studium, absens quoque, conferebat, ac de eius sorte iugiter timens,
continuum cum sociis habebat litterarum commercium, quibus notitias
exquirebat accipiebatque, assidue praebens hortamina, monita, consilia.
De quibus haud contenta, ut, in patriam reversa puellarum educationi
melius incumbere posset, muliebres ipsamet artes diseere voluit. Cum
vero hospitii res male vertere accepisset, quam primum potuit, Matritum
rediit ac totam ad illud restituendum se dicavit. Ab omnibus itaque sociis,
Ignatia, praecipua eius consiliaria et amica carissima, excepta, quae
tamen paulo post ad Deum evolavit, sola in tam salutari opere relicta,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.