AAS 27 (1935), p. 110

quo Audientiae intermissas sint,Regentem solurnniodo in casibus
gravissimae et urgentissimae necessitatis providere posse.
Secretarius et Indulgentiarum sectionis Substitutus, pro sua
quisque Sectione, in tabulis propriis perscribant quidquid notatu
dignum in Audientia statutum sit, praesertim si agatur de
principiis, de regulis vel ordinationibus, quae immutationes in
praxim Sacri huius Officii inducendas significent. Quarum adnotationum
exemplum Regenti tradendum erit, qui sedulo invigilabit,
ut etiam ad quinque Praelatos mittatur. Maxime enim
expedit hos Officiales semper ante oculos habere quidquid sibi in
negotiorum tractatione adiumento esse possit.

7. - Postquam variis negotiis provisum est, sive in Congressu
cotidiano, sive in Signatura, sive denique in Audientia, Rescripta
ad ea pertinentia conficienda sunt. Quod munus Substitutis
commissum est, qui per proprios Scriptores, peritos diligentesque
viros, inter quos causarum positiones aequa ratione distribuantur,
accuratam rerum confectionem procurare debent. Ut
autem Rescriptorum compositio, quae ad forum internum pertinent,
uniformi ratione fiat, singuli exsecutores exemplar formularum
secum habeant, quas olim adhibitas et a Decessore
Nostro Benedicto XIV praescriptas, Nos post diligens examen1
et inquisitionem, in Signatura a sex Officialibus Maioribus facta,
ad normam Codicis conformari iussimus. A quibus formulis nemini
discedere licebit, nisi gravibus de causis, singulis vicibus
a Cardinali Paenitentiario Maiore approbatis.
Ad Secretarium, pro rebus fori interni, itemque ad Substitutum
Indulgentiarum Sectionis, pro sua scilicet sectione, pertinet,
adversaria seu « minutas » conscribere earum rerum, quae
in forma litterarum vel Rescripti, formulam communem atque
usitatam excedunt, ut dein per ordinem Scriptoribus pro exsecutione
transmittantur. Verum, ut iterum ea revocemus, quae
Benedictus XIV statuit, cum de ipsis « procuratoribus » ageret,2

1 Cfr. Const. cit.
2 Cfr. Const. cit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.