AAS 27 (1935), p. 111
antequam huiusmodi « minutas » a se paratas, Scriptoribus tradant,
eas Secretarius et Substitutus approbationi Cardinalis
Paenitentiarii Maioris vel Regentis subiiciant oportet.
8. - Omnia acta Sacrae Paenitentiariae, quae in commentario
«Acta Apostolicae Sedis»edentur, subscriptionem Cardinalis
Paenitentiarii Maioris referre debent; eaque Regenti vel Officiali
Maiori eius vicem gerenti subsignanda erunt. Itemque
eidem Regenti vel Officiali Maiori subsignanda praecipimus
quaevis alia acta, quae a Cardinali Paenitentiario Maiore subscripta
fuerint.
Rescripta negotiorum, quae vel Nos ipsi per praesentem
Constitutionem e Regentis potestate excepimus, vel in Audientia
Pontificis decreta sunt, vel Cardinalis Paenitentiarius Maior
sibi reservaverit, vel denique in Signatura tractata sunt, si ab
ipso Cardinali Paenitentiario Maiore non subscribuntur, a Regente
signantur « de mandato Eminentissimi ».
In rebus autem, quae ad ordinariam potestatem Regentis
pertinent, ipse Regens Rescripta subscribit, nihil aliud addens.
Officialis vero Maior, qui Regentis vices gerit, Rescripta, quibus
verba anteponenda sunt « de mandato Eminentissimi », signare
debet proprio nomine, cognomine, qualitate, nihil aliud
adiiciens; alia Rescripta, quae subscriptionem Regentis ferrent,
signabit « pro Regente ».
9. - Si Regens vel alius Officialis Maior subscribunt, altera
subsignatio pertinet ad Secretarium vel ad Substitutos; ita tamen
ut Secretarius omnia Rescripta subsignare possit utriusque
Sectionis, Substituti vero tantum Rescripta Sectionis suae. Absentibus
Substitutis, Officialis Minor Rescripta subsignet, qui
hinc inde ius habet Congressum participandi, quemadmodum
supra statuimus.
10.-Agentes de Rescriptis Sacri Tribunalis, id est de Rescriptis
quae pertinent ad forum conscientiae, Nos quoque Bene-