AAS 27 (1935), p. 113

censuerit, is futurum Pontificem in proxima Audientia certiorem
faciet.
Ad usum et concessionem indulgentiarum quod attinet, Romano
Pontifice vita functo, normis in memorata Pii X Constitutione
Vacante Sede Apostolica (n. 23 et 24) praefinitis standum
esse decernimus.
Decernimus denique ac iubemus ut haec omnia eo die vigere
incipiant, quo Constitutio haec per commentarium « Acta Apostolicae
Sedis » in lucem edetur,
Quaecumque autem his Litteris decreta continentur, ea
omnia stabilia, rata, valida esse volumus et iubemus, non obstantibus,
quatenus opus sit, constitutionibus et ordinationibus
Apostolicis, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis, consuetudinibus
ceterisque contrariis quibuslibet, etiam specialissima
mentione dignis, quibus omnibus per praesentes Litteras auctoritate
Apostolica d e rogamus.
Eorum vero exemplis aut excerptis, etiam typis mandatis,
notarii publici cuiusvis manu subscriptis ac sigillo alicuius in
ecclesiastica dignitate constituti munitis, eamdem volumus haberi
fidem, quae haberetur praesentibus, si essent exhibitae vel
ostensae.
Nemini igitur liceat hanc paginam Nostrae voluntatis infringere
vel ei, ausu temerario, contra ire; si quis autem hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesima quinta
mensis martii, in festo Annuntiationis B. M, V., anno Domini
millesimo nongentesimo tricesimo quinto, Pontificatus Nostri
decimo quarto.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. B OGGI AN i B. Card. PACELLI

Cancellarius S. B. E. a Secretis Status.

Ioseph. Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco ^ Plumbi

Bey. in Cane. Ap., vol. LII, «. 40. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.