AAS 27 (1935), p. 145

NOTIFICATIO

Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XI preces benigne excipiens
Nicolai Czarneckij, Episcopi titularis Lebediensis, Visitatoris Apostolici
ritus byzantini-slavici in Polonia, annuere dignatus est ut indultum, per
decretum S. S. C. Sancti Officii diei 16 Decembris a. 1910 (Acta Apostolicae
Sedis, vol. III, pag. 22), quo omnibus christifidelibus conceditur usus
metallici numismatis loco Scapularium ex panno, quae tertiorum Ordinum
non sunt propria, extendatur, pro fidelibus rituum orientalium, etiam ad
actum impositionis, ita ut huiusmodi impositio per sacrum numisma, loco
scapularium ex panno peracta, ad omnes effectus valida et licita sit, servato
tamen in ceteris tenore decreti supramentovati. Praesenti in perpetuum
valituro, absque ulla Litterarum Apostolicarum in forma brevi expeditione
et contrariis quibuscumque minime obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus S. C. pro Ecclesia Orientali, die 25 Martii
a. 1935.

Ioseph Cesarmi, Adsessor.

SACRA CONGREGATIO CONCILII

DEOBETUM

DE CATECHETICA INSTITUTIONE IMPENSIUS CURANDA ET PROVEHENDA

Provido sane consilio catholica Ecclesia, veritatis divinitus revelatae
custos et magistra, officio et munere suo sanctissimo perfunctura, inde ab
initio, illud, inter cetera, sibi faciendum censuit, ut initiandis Christo Domino
et in eius disciplina instituendis hominibus, praesertim pueris et maioribus,
caelestis sapientia, ad salutem aeternam necessaria, doctoris legitimi
opera ac ministerio, catechetice traderetur.
Et prudenter id quidem. Cum enim omnis christiani hominis scientia
comprehendatur divini Redemptoris sententia: haec est vita aeterna ut cognoscant
te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum, ea scientia,
recte et apposite, catechetica institutione continetur, per quam de Deo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.