AAS 27 (1935), p. 146

ipso, de Iesu Christo eiusque doctrina ac disciplina, audientibus, pro sua
cuiusque aetate, ingenio, conditione, proponitur et explanatur summa; qua
profecto tradita atque illustrata, nihil fere fidelibus aptius ad recte credendi
recteque agendi certam firmamque normam assequendam desiderari potest.
Quare fit, ut catechetica institutio in catholica Ecclesia habita sit et
habeatur veluti vox illa, qua divina Sapientia clamitat in plateis: si quis
est parvulus veniat ad me; sicut lucerna illa lucens in caliginoso loco donec
lucifer oriatur; tamquam semen et fermentum illud evangelicum, unde tota
germinat et confovetur christiana vita: ex ea nempe fidelis quisque, lucem
divinae veritatis, normam divinae legis, subsidia divinae gratiae feliciter
mutuatus, potest quae agenda sunt videre, et ad implenda quae viderit,
convalescere. Quae quidem religiosa institutio, cum omnibus magnam
afferat utilitatem, tum certe puerilem atque adolescentem maxime iuvat
aetatem, utpote quae spem posteri aevi contineat. Puerorum igitur
atque adolescentium in primis curanda atque urgenda est catechetica
institutio, praesertim si incidat aetas, in qua ob latius diffusum sciendi
studium, ob multiplicatam discendi facultatem, ob aptiorem rerum addiscendarum
rationem, puerorum atque adolescentium civilis anticipetur et
provehatur educatio; absonum quippe est, in tanto apparatu doctrinarum
et ardore discendi, negligere vel praetermittere scientiam Dei et maximarum
rerum quae religione continentur.
Institutione vero ac doctrina puerorum atque adolescentium catholica
salutem quoque contineri reipublicae, planum est. Plurimum enim interest
civitatis aeque ac religionis, si cives cum mere humanae doctrinae et civilis
educationis praeceptis simul christianos hauriant spiritus.
Ex quo plane intelligitur, quam amanter non minus quam sapienter,
Ecclesia, catholicae veritatis et disciplinae magistra, personam Christi suscipiens,
vehementer clamet: Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis
eos; talium est enim regnum Dei.
Quae omnia cum probe animadverterent ac sentirent Romani Pontifices,
catholicae fidei summi magistri ac duces, nullo tempore siverunt, ut ipsorum
vigilantia et diligentia in hac parte deesset.
Ut antiquiora mittamus, huius rei testimonium luculentissimum, postremis
hisce temporibus, exstat in litteris encyclicis f. r. Pii Pp. X Acerbo
nimis diei 15 Aprilis 1905, in quibus Pontifex vigilantissimus, catechesis
descriptis utilitatibus, ipsi plane propriis, iure colligit non aha de causa
elanguescere atque esse paene intermortuam nostrae aetatis fidem, nisi quia
doctrinae christianae tradendae, vel persolvatur negligentem vel praetermittatur
officium. Quapropter leges fert, quibus doctrina ipsa cum pueris
puellisque, tum adolescentibus, tum denique aetate provectis tradatur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.