AAS 27 (1935), p. 159

posset, Rmo P. Carolo Miceinelli S. I., Causae Postulatore instante, die
8 Maii mensis Emus ac Rmus D. Cardinalis Ianuarius Granito Pignatelli
di Belmonte, Episcopus Ostien. et Albanen., Causae Ponens seu Relator,
in ordinario S. H. C. coetu dubium proposuit: An signanda sit Commissio
introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur. Emi ac Rmi PP.
audita Emi ac Rmi Cardinalis Ponentis relatione super statu Causae, necnon
suffragiis Officialium Praelatorum scripto exaratis auditoque R. P. D.
Salvatore Catucci, Fidei Promotore generali, attentis quoque amplissimis
postulatoriis litteris Cardinalium Archiepiscoporum Parisiensis, Lugdunensis,
Neapolitani, plurimorum Archiepiscoporum et Episcoporum aliorumque
ex utroque clero, nec non plurium Religiosarum Communitatum,
et insignium virorum laicorum, omnibus perpensis rescribendum censuerunt:
Affirmative, seu signandam esse Commissionem introductionis Causae
Dei Famulae Mariae Teresiae de Soubiran, si Ssmo placuerit.
Facta autem, subsignata, die Ssmo D. N. Pio Papae XI ab Emo ac Rmo
D. Cardinali Praefecto relatione, Sanctitas Sua S. R. C. Rescriptum ratum
habens, propria manu Commissionem introductionis Causae praedictae
Servae Dei signare dignata est.
Datum Romae, die 9 Maii a. D. 1934.

C. Card. LAURENTI, Praefectus.
L. © S.
A. Carinci, Secretarius.

II

WESTMOKASTERIEN.

CANONIZATIONIS BEATORUM MARTYRUM IOANNIS CARDINALIS FISHER, EPISCOPI
SOFFEN., ET THOMAE MORE, MAGNI ANGLIAE CANCELLARII.

SUPER DUBIO

An, stante evidentia martyrii tum materialiter cum formaliter spedati, et
ideo obtenta a Sanctissimo dispensatione a signis seu miraculis, tuto
procedi possit ad solemnem eorumdem Martyrum canonizationem.

Maximas inter aerumnas, quae, in tot aestuantibus per saeculorum
decursum procellis, Ecclesiam Dei afflixerunt, accensenda profecto est lacrimabilis
illa discissio, quae nobilem Anglorum gentem ab unitatis apostolicae
centro per vim avulsit. Equidem si gens illa, quae proximis hisce
saeculis terra marique tam late protulit imperium, genuinam, quam a

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.