AAS 27 (1935), p. 262

rae metropolitanae ecclesiae et illarum Antistites iure communi fruuntur;
iisdemque illos oneribus et obligationibus adstringimus. Archiepiscopis vero
facultatem peculiariter tribuimus Crucem ante se deferendi et sacro Pallio
utendi, postquam tamen hoc in sacro consistorio ab Apostolica Sede de
more postulatum et impetratum fuerit. Sex insuper cathedralium ecclesiarum,
quae a Nobis in metropolitanas sunt erectae, Capitula ad Metropolitam
Capituli dignitatem et gradum pariter evehimus, cum omnibus iuribus
et privilegiis, honoribus et praeeminentiis, quibus cetera metropolitana
capitula iure communi donantur.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta exsecutioni mandanda,
venerabilem quem supra memoravimus fratrem Philippum Cortesi, in
Argentina Republica Nuntium Apostolicum, deputamus eidemque necessarias
et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum; onus
vero eidem imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem actorum
omnium peractae exsecutionis exemplar infra sex menses, ab his Litteris
acceptis computandos, transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis
contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum interest, vel qui
sua interesse praesumant, auditi non fuerint ac praemissis non consenserint,
etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo
unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu
intentionis Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato,
defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine f aetas et emanatas perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus Sortiri et
obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere,
et si secus super his a quocumque, quavis auctoritate* scienter vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et
decernimus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
adhibeatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae
forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus vel
generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, et quibusvis
alüs Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus,
ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini
autem quae hisce Litteris Nostris dismembrationis, erectionis, evectionis,
constitutionis, concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis
Nostrae statuta sunt, infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.