AAS 27 (1935), p. 263
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
tricesimo quarto, die vicesima mensis Aprilis, Pontificatus Nostri anno
tertiodecimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis a Secretis.
Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Loco Plumbi
Beg. in Cane. Ap., vol. L, n. 39. - Al. Trussardi.
VIII
MANILANA
PROVINCIA ECCLESIASTICA MANILANA DISMEMBRATIO ET NOVA CAEBTJANA
PROVINCIA ERIGITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Romanorum Pontificum semper cura fuit ut novae in orbe catholico
erigerentur provinciae ecclesiasticae quoties vel ob auctum ecclesiarum
suifraganearum numerum vel alias ob iustas causas id expedire in Domino
visum fuerit. Cum igitur Apostolicae Sedi expositum fuerit plurimum conferre
rei catholicae rectaeque dioecesium administrationi si provincia ecclesiastica
Manilana, quae numero dioecesium suffraganearum nimis excrevit,
divideretur et altera provincia ecclesiastica erigeretur, Nos, probe noscentes
id in animarum bonum cessurum, propositae dismembrationi et erectioni
annuendum censuimus. Quam ob rem, suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit, vel. eorum qui sua interesse praesumant, consensu, apostolicae
potestatis plenitudine dioeceses Ssmi Nominis Iesu seu Caebuanam, Calbayoganam,
Iarensem, Zamboagensem, De Bacolod, et Cagayanam a provincia
ecclesiastica Manilana distrahimus et ex iis novam constituimus
provinciam ecclesiasticam Caebuanam appellandam. Episcopalem idcirco
sedem Caebuanam ad ecclesiae metropolitanae gradum et dignitatem evehimus
et extollimus cum omnibus iuribus, privilegiis et praerogativis, quibus
ceterae metropolitanae ecclesiae iure communi fruuntur. Cuius proinde
Praesules pro tempore archiepiscopali titulo decorabuntur, eisque omnia