AAS 27 (1935), p. 264

concedimus iura, privilegia, honores, quibus ceteri Archiepiscopi ad iuris
tramitem gaudent, praecipue vero ius intra ânes suae provinciae Crucem
ante se ferendi et Sacro Pallio utendi, quo tamen uti poterunt postquam
illud in Sacro Consistorio postulatum et obtentum fuerit. Quare venerabilem
fratrem Gabrielem Reyes, qui Ss. Nominis Iesu seu Caebuanam sedem
in praesenti obtinet, Archiepiscopi titulo, dignitate iuribus et privilegiis
iisdem Nostris hisce Litteris augemus atque talem ab omnibus haberi
volumus. Dioeceses autem Calbayoganam, larensem, Zamboagensem, de
Bacolod et Cagayanam una cum earum clero et populo, ab Archiepiscopi
de Manila iure metropolitico subtrahimus, illasque suffraganeas constituimus
novae metropolitanae ecclesiae Caebuanae; cuius proinde metropolitico
iuri eas una cum earum pro tempore Antistitibus subiicimus.
Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda
venerabilem fratrem Guhelmum Piani, Archiepiscopum titularem Nicosiensem,
in Insulis Philippinis Delegatum Apostolicum, deputamus, eidemque
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur, virum in ecclesiastica dignitate constitutum eique
onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem authenticum
peractae exsecutionis actorum exemplar, intra sex menses ab his Litteris
datis computandos, transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Volumus insuper ut earum transumptis aut
excerptis, etiam impressis, notarii publici cuiusvis manu subscriptis et
sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
evéctionis, constitutionis, subiectionis, mandati, statuti derogationis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
tricesimo quarto, die duodetricesima mensis Aprilis, Pontificatus
Nostri anno tertiodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI

Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicum,

Loco Çfe Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. L, n. 52. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.