AAS 27 (1935), p. 326

dominici gregis utilitatem meliusque eius regimen ab Apostolica Sede enixe
expostulavit, ut certa quaedam ab eadem separaretur pars, ex qua nova erigeretur
dioecesis. Nos autem, de venerabilium fratrum Nostrorum S. E. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum consulto,
habito quoque favorabili voto venerabilis Fratris Benedicti Aloisi Masella,
Archiepiscopi Titularis Caesariensis in Mauretania et apud Brasilianam
Rempublicam Nuntii Apostolici, omnibus rite perpensis, oblatis Nobis
precibus annuendum decrevimus. Quapropter, suppleto, quatenus opus
sit, quorum intersit, vel eorum, qui sua interesse praesumant, consensu, de
Apostolicae potestatis plenitudine, a latissimo illius dioecesis Natalensis
territorio partem distrahimus, quae binas comprehendit paroecias in urbe
Mussorò exstantes, nec non paroecias horum quae sequuntur municipiorum:
Areia, Branca, Assu, Augusto Severo, Caravellas, Apody, Beta, Mar*
tins, Porto Alegre, Pao dos Ferros, S. Michele de Pao dos Ferros et Luiz
Gomes; atque ex illa novam ac distinctam erigimus dioecesim a Mossorò
urbe Mossoroensem nuncupandam, cuius idcirco fines erunt: ad septentrionem
Oceanus Atlanticus, ad occidentem Status Cearà, ad meridiem Status
Parahyba, ad orientem vero Assua flumen, quod in superiori parte Piranhas
appellatur. Novae huius dioeceseos, ita a Nobis erectae et constitutae,
sedem episcopalem in praefata Mossorò urbe, a qua ipsa, uti diximus,
nomen mutuabitur, statuimus; quam ideo ad civitatum episcopalium
fastigium evehimus, una cum omnibus iuribus et privilegiis, quibus ceterae
civitates episcopales in America Latina fruuntur. Paroecialem vero Ecclesiam
in honorem Sanctae Luciae Deo dicatam, in eadem urbe exstantem,
ad cathedralis ecclesiae gradum et dignitatem extollimus, simulque illi
eiusque pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura, honores, insignia,
favores, gratias et privilegia, quibus ceterae cathedrales ecclesiae earumque
Praesules in America Latina iure communi pollent; una item cum omnibus
oneribus et obhgationibus, iisdem iure adnexis. Hanc insuper novam Cathedralem
Ecclesiam Metropolitanae Ecclesiae Parahybensi suffraganeam
constituimus eiusque pro tempore Episcopis eiusdem Parahybensis Archiepiscopi
metropolitico iuri subiicimus. Cum autem praesentis temporis
adiuncta non permittant quominus in nova hac dioecesi canonicorum Capitulum
modo constituatur, indulgemus ut ad iuris tramitem, pro canonicis,
dioecesani consultores interim eligantur. Mandamus insuper ut quam primum
fieri poterit saltem parvum Seminarium dioecesanum iuxta Codicis
Iuris Canonici praescripta et normas a S. Congregatione de Seminariis et
Universitatibus Studiorum traditas erigatur; itemque tit nova dioecesis
Mossoroensis binos delectos iuvenes, aut modo saltem unum, non intermissa
vice, suis sumptibus mittat in Pontificium Seminarium Pium Latinum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.