AAS 27 (1935), p. 327

Americanam de Urbe, ut ipsi sub oculis fere Romani Pontificis in spem
Ecclesiae instituantur. Quod vero attinet ad huius dioecesis regimen et
administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ád clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones decernunt. Quoad clerum autem praecipue
spectat, statuimus ut, simul ac novae dioecesis erectio ad exsecutionem
demandata fuerit, eo ipso singuli clerici eidem ecclesiae censeantur
adscripti, qui in eius territorio legitime degunt. Episcopalem porro mensam
dioecesis Mossoroensis constituent Curiae Episcopalis emolumenta et oblationes
omnes^quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis ipsa erecta est,
praeberi solent, praeter ea, quae ad hunc finem iam collecta sunt. Decernimus
denique ut documenta omnia et acta, eamdem dioecesim eiusque
clericos ac fideles respicientia, a Cancellaria dioecesis Natalensis a qua ipsa
originem trahit, quam primum fieri poterit, Cancellariae novae dioecesis
Mossoroensis tradantur, ut in eius archivo serventur. Quibus omnibus ut
supra dispositis atque decretis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda,
quem supra diximus, venerabilem Fratrem Benedictum Aloisi Masella,
apud Brasilianam Rempublicam Nuntium Apostolicum deputamus, ipsique
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio
constitutum; atque onus eidem imponimus ad Sacram Congregationem
Consistorialem, infra sex menses ab his Litteris datis computandos, peractae
exsecutionis actorum authenticum exemplar transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit vel sua interesse praesumant, auditi non fuerint, ac praemissis
non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione
digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis
vitio, seu intentionis Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali et
inexcogitato, defectu, notari, impugnari vel in controversiam vocari posse;
sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas,
perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere, et, si secus super his a quocumque auctoritate quavis,
scienter vel ignoranter attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et
fore volumus ac decernimus. Statuimus denique ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis,
ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis
in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.