AAS 27 (1935), p. 354
scopi titularis Plataeensis, Praelati nullius SS. Conceptionis de Axaguaya,
suffragio insuper habito venerabilis fratris Benedicti Aloisi Masella, Archiepiscopi
titularis Caesariensis in Mauretania, Nostrum apud Brasilianam
Rempublicam Nuntium, ac suppleto, quatenus opus sit, quorum
intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus
mature perpensis, ea quae sequuntur apostolicae potestatis plenitudine
statuimus atque decernimus: Territorium regionis quam supra diximus
circa flumen Xingù, duo efformans municipia, idest Porto de Moz et Altamira,
quorum primum duas complectitur paroecias, scilicet Porto de Moz
et Soîizet, alterum vero unam tantum, eiusdem nominis ac municipium,
Altamira videlicet, ab archidioecesi Belemensi de Para et a praelaturis
nullius Santaremensi et Sanctissimae Conceptionis de Araguaya pro parte
ad unamquamque spectante, seiungimus et separamus ac in novam et
distinctam praelaturam nullius a Xingù flumine Xinguensem nuncupandam
erigimus, erectamque per praesentes declaramus.
Huius igitur novae praelaturae fines iidem erunt ac duorum municipiorum,
quibus, ut diximus, ipsa constituitur, ut modo exstant. Sedem
huius novae praelaturae Xinguensis in urbe Porto de Moz statuimus; ecclesiam
vero Deo in honorem S. Blasii dicatam, in eadem urbe exstantem,
ad gradum ecclesiae praelatitiae evehimus, eique eiusque pro tempore
Praelatis omnia concedimus iura et privilegia quibus ceterae praelatitiae
ecclesiae earumque Praelati iure communi gaudent, cum adnexis oneribus
et obligationibus.
Hanc autem praelaturam Xinguensem suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Belemensis de Para, eiusque Praelatos metropolitico
iuri Archiepiscopi Belemensis de Para subiicimus. Quum vero praesentis
temporis rerumque adiuncta haud permittant ut Canonicorum Capitulum
in hac nova praelatura modo instituatur, indulgemus ut interim, pro cano-^
nicis, Consultores dioecesani eligantur.
Quod insuper attinet ad huius praelaturae regimen et administrationem,
ad ipsorum clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
rite servanda, iubemus quae sacri canones praescribunt, sartis tectisque
dispositionibus Concilii Plenarii Americae Latinae anno millesimo
octingentesimo nonagésimo nono Bomae celebrati. Quoad clerum praecipue
spectat statuimus ut, simul ac praelaturae erectio ad exsecutionem
mandata fuerit, eo ipso clerici ecclesiae illi censeantur adscripti in
cuius territorio legitime exstant. In dotem autem ipsius praelaturae assignâmes
et attribuimus oblationes, subsidia et bona quaecumque quae
ad hoc in posterum conferantur, praeter ea quae iam collecta sunt. Statuimus
quoque ut ab hac etiam modo erecta praelatura, eiusque sumpti-