AAS 27 (1935), p. 355

bus alendi, duo delecti iuvenes, aut modo saltem unus, in Pontificium Seminarium
Brasilianum de Urbe non intermissa vice mittantur, ut ibi, sub
oculis fere Romani Pontificis, in spem Ecclesiae instituantur. Mandamus
denique ut documenta omnia et acta quae territoria respiciunt ex quibus
nova haec praelatura efformatur, quamprimum fieri poterit a cancellariis
archidioecesis Belemensis de Para nec non praelaturarum Santaremensis
et SS. Conceptionis de Araguaya tradantur Xinguensis praelaturae Curiae,
ut in eius archivo religiose serventur.
Rebus itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
deputamus quem supra diximus venerabilem fratrem Benedictum Aloisi
Masella in Brasiliana Republica Nuntium Apostolicum, eidemque propterea
necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel
officio constitutum, atque onus imponimus ad Sacram Congregationem
Consistorialem intra sex menses, ab his Litteris datis computandos, authenticum
exemplar transmittendi peractae exsecutionis actorum. Volumus
insuper ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Litteris tribueretur si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum interest, vel eorum qui sua interesse praesumant,
auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica
et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis
vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari vel
in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum Pontificum
Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque,
quibus omnibus per praesentes derogamus. Nemini autem has
Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, evectionis, subiectionis, concessionis,
statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae infringere,
vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesum-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.