AAS 27 (1935), p. 78

ACTA 8 8 . CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i

TOLOSAKA

ADIECTIONIS TITULORUM EPISCOPALIUM

DECRETUM

Excmus ac Revmus Dominus Iulius Saliège, Archiepiscopus Tolosanus,
humiles Apostolicae Sedi exhibuit preces, ut tituli cathedralium ecclesiarum
Sancti Bertrandi de Comminges et Rivenae, olim in Gallia illustrium,
quae iam suppressae fuerunt, adiungerentur Tolosanae ecclesiae, ne illarum
memoria excidat.
Quas quidem preces benigne excipiens Ssmus Dominus Noster Pius
div. Prov. Pp. XI, apostolicae potestatis plenitudine statuit, ut posthac
Tolosana archiepiscopalis ecclesia titulis quoque ecclesiarum episcopalium
S. Bertrandi de Comminges et Rivenae condecoretur.
De his autem idem Ssmus Dominus praesens edi iussit Consistoria^
decretum, perinde valiturum ac si Apostolicae sub plumbo Litterae expeditae
fuissent; quibuscumque in contrarium facientibus, etiam speciali
mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus S. C. Consistorialis, die 19 Ianuarii 1935.

Fr. R. C. Card. Rossi, Secretarius.
L. © S .
V. Santoro, Adsessor.
II

PROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, successivis
decretis Saerae Congregationis Consistorialis, singulas quae sequuntur
Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:

10 Novembris 1934. — Titulari archiepiscopali Ecclesiae Misthiensi
praefecit R. P. D. Aloisium Martínez, hactenus Episcopum Anemurensem,
quem constituit Coadiutorem cum iure successionis R. P. D. Leopuldi
Ruiz n Florez, Archiepiscopi Moreliensis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.