AAS 27 (1935), p. 97

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE PAENITENTIARIA APOSTOLICA

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quae divinitus Nobis in Beato Petro Apostolorum Principe
delata est summa ligandi solvendique potestas non potuit animum
Nostrum, ex quo ad Summi Pontificatus fastigium provecti
fuimus, ad Sacrum illud Tribunal non convertere per
quod Romanus Pontifex hanc eamdem potestatem, quam in
Ecclesia obtinet, penitiore quadam ratione eaque ad salutem
animarum uberrima, exercet : Sacram Paenitentiariam Apostolicam
dicimus, cui commissae sunt hinc, tamquam Paenitentiae
Sacramenti consectariae, intimae res et difficillimae quam
quae maxime, in conscientiae penetralibus absconditae solique
Deo cognitae; illinc indulgentiarum largitiones, quibus fidelibus
facultas tribuitur recipiendi a Divina Misericordia paenarum
remissionem, quae ob peccata commissa, eaque in confessione
sacramentali iam quoad culpam deleta, solvendae remanent.

; ACTA, vol XXVII, n. 4. — 25-3-935.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.