AAS 28 (1936), p. 11

semel se ipsum in ara Crucis morte intercedente Deo Patri oblaturus
erat, ut aeternam illic redemptionem operaretur, quia tamen,
per mortem, sacerdotium eius extinguendum non erat, in1
Coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae2
suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret
sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur,
eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret,
atque illius virtus in remissionem eorum, quae a,nobis3
quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, sacerdotem
secundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutum4
declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et
vini Deo Patri obtulit ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis,
quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut
sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus,
ut offerrent, praecipit per haec verba : « Hoc tacite in
meam commemorationem ». 5
Hoc ex tempore Apostoli eorumque in sacerdotio successores
illam, quam Malachia Propheta vaticinatus est, « oblationem
mundam » caelesti Numini offerre instituerunt, qua quidem
divinum nomen magnum est in gentibus: quaeque- iam, in6
quavis terrarum orbis parte ac qualibet diei noctisque hora,
caelo admota, ad interitum usque humani aevi perpetuo peragetur.

Vera divinae hostiae sacrificàtio haec est, non meracum signum;
quae proinde ad humanum genus cum peccatis laesa
sempiterna Dei maiestate reconciliandum efficacem vim habet :
(( hac quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum
paenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit
». 7

1 Hebr., VII, 24.
2 / Cor., XI, 23.
3 I Cor., XI, 24 sqq.
4 Ps. CIX, 4.
5 Luc., XXII, 19; I Cor., XI, 24.

6 Cfr. MALACH., I, 11.
7 S. Conc. Trid., sess. XXII, cap. 2

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.