AAS 28 (1936), p. 12

Cuius rei causam enucleando explicat eadem sacra Tridentina
Synodus hisce verbis: « Una enim eademque est hostia,
idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in
Cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa ». Ex quo inenar-1
rabilis perspicuo apparet catholici sacerdotis excelsitas, qui in
idem Iesu Christi Corpus potestate praeditus, in aris illud prodigialiter
praesens facit ac, Divini Redemptoris nomine, aeternae
Dei Maiestati gratissimam hostiam offert. « Admiranda sunt
haec — iure meritoque inquit Chrysostomus — admiranda et
omni stupore plena !» 2
At praeterea, hanc non modo in verum Iesu Christi corpus
potestatem assecutus est sacerdos, sed in mysticum etiam eius
corpus, hoc est Ecclesia, excelsam amplissimamque auctoritatem.
Opus non est, Venerabiles Fratres, multis morari in hac
pulcherrima mystici Iesu Christi corporis doctrina enucleanda,
quae tantopere Paulo Apostolo cordi erat; quaeque nos docet
divinam Incarnati Verbi personam itemque omnes, quos veluti
fratres complexus est et ad quos supernus afflatus pertinet ab
eodem manans, unam efficere membrorum compagem, cuius
Christus est caput. Iamvero sacerdos — ut ordinarius est fere
omnium sacramentorum administer, quae quodammodo rivuli
exstant, per quos Redemptoris gratia ad universam hominum
communitatem defluit — idcirco « dispensator mysteriorum
Dei » constituitur, ut eadem mystici Iesu Christi corporis mem-3
bris impertiat. Itaque christifidelibus, in graviore qualibet mortalis
suae vitae hora, sacerdos assidet, ut hanc eamdem gratiam,
quae supernum est caelestis vitae principium, ex divinitus accepta
potestate vel iisdem praebeat, vel praebitam augeat. Ubi
primum in lucem editur homo, sacrorum administer ad lustralis
aquae fontem eum expiât ac renovat, eidem nobiliorem ac
pretiosiorem vitam impertiens, supernaturalem nempe, quae
illum Dei Ecclesiaeque filium efficit; ut ad certanda spiritualia

1 S. Conc. Trid., sess. XXII, cap. 2.
2 De sacerdotio, lib. III, 4 (MIGNE, P. G., XLVIÏI, 642).
3 Cfr. / Cor., IV, 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.