AAS 28 (1936), p. 13

certamina strenuum magis eum reddat, sacerdos itidem, peculiari
dignitate auctus, per Confirmationis Sacramentum in
Iesu Christi militiam adsciscit; cum vero puer Angelorum Panem
e caelo datum discernere magnique pendere potest, eum
hoc viventi vitamque communicanti pabulo nutrit ac reiicit.
Quodsi misere labitur, eum sacrorum administer per paenitentiae
sacramentum erigit ac Dei nomine auctoritateque corroborat;
si autem, per coniugii munia ad Creatori suo quasi adiutricem
operam praestandam deligitur, ut humanae vitae donum
ad posteritatem propagetur atque adeo cum in terris christifidelium
multitudo tum in sempiterna caelorum beatitate electorum
numerus augeatur, tunc etiam, qua legitimus Ecclesiae testis,
ei adest sacerdos, qui nuptiis eius castoque amori bene a Deo
precatur. Cum denique, mortalis huius vitae exitu adventante,
indigent homines virtute, indigent auxilio ut divini Tudicis
praesentiam sustineant, etiam atque etiam Iesu Christi minister
in perdolentia emorientium membra reclinatus, eosdem
illitos sacro chrismate expiât ac sublevat. Itaque, postquam
4 christifidelibus sacerdos per omnem terrenae huius peregrinationis
decursum ad aeternitatis usque ianuam comitatus est,
sacrorum rituum precibus, quae immortalem spem redolent,
eorum exuvias ad sepulcrum effert; sed necdum sempiterni
aevi compotes relinquit; quin immo, si piamine indigeant ac
levamento, precum eosdem solacio adiuvat. Quapropter recti
itineris ductor, levaminis salutisque administer ac caelestium
donorum largitor, christianis nullo non tempore adest, ab incunabulis
nempe, ad humationem, ad caelorum gaudia.
Attamen in variis potestatis suae muneribus, quae sacri ordinis
vir obtinet in mystici Iesu Christi corporis utilitatem, hoc
praesertim, quod supra attigimus, volumus heic enucleatius
persequi; auctoritatem dicimus, « quam — ut S. Ioannis Chrysostomi
sententiam mutuemur — neque Angelis, neque Archangelis
dedit Deus », scilicet remittendi peccata auctoritatem :1
« Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum reti-

1 S. Io. CHRYSOST., De sacerdotio, lib. III, 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.