AAS 28 (1936), p. 20

attingere, quae ex sacratissimo Iesu Christi sanguine, non ëx
sacerdotum sanctitate, suam repetunt efficacitatem; ea scilicet
aeternae salutis instrumenta, ut theologicae disciplinae verbis
utamur, « ex opere operato » actionem suam exserunt.
Perspicuum tamen est eiusmodi dignitatem, in iis omnibus
qui eadem insigniti sunt, illam excelsitatem mentis, animi munditiam
morumque integritatem postulare, quae sacerdotalis muneris
maiestati sanctitatique respondeant. Hoc, ut diximus, sacerdotem
constituit Deum inter hominesque conciliatorem, ex
illius nempe persona ac mandato, qui est « unus mediator Dei
et hominis, homo Christus Iesus ». 1
Eum igitur oportet ad eius perfectionem propius pro facultate
accedere, cuius partes gerit; seseque vitae operumque probitate
gratiorem cotidie Deo reddere; quandoquidem plusquam
suave turis effluvium, plusquam sacrarum aedium nitorem, virtutem
Deus aestimat ac diligit. « -Quia (ordinati) efficiuntur
medii inter Deum et plebem — ut ait S. Thomas — ideo debent
bona conscientia nitere quoad Deum et bona fama quoad homines
». 2
At contra, si quis res sacras agit atque administrat, vitamque
improbandam gerit, is profanum facit, ac sacrilegus efficitur
: « Qui sancti non sunt, sancta tractare non debent ». 3
Quamobrem iam in Veteris Testamenti litteris sacerdotibus
ac levitis suis Deus praeceperat : « Sint ergo sancti, quia et ego
sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos », Ac sapientissi-4
mus rex Salomon, in dedicandi templi cantico, hoc nominatim
filiis Aaron a Deo impetrat : « Sacerdotes tui induant iustitiam,
et sancti tui exsultent ». Iamvero, Venerabiles Fratres —5
S. Roberti Bellarmini verbis utimur — « si tanta iustitia et sanctitas
et alacritas requirebatur in sacerdotibus illis, qui sacrificabant
oves et boves et laudabant Deum pro temporalibus be-

1 Cfr. I Tim., II, 5.
2 Summ. Theol., Suppl., q. 36, a. I, ad 2"». '
3 Decret., dist. 88, can. 6.
4 Lernt., XXI, 8.
* Ps. CXXXI, 9.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.