AAS 28 (1936), p. 21

neficiis; quid, quaeso, requiritur in sacerdotibus illis, qui sacrificant
divinum Agnum, et gratias agunt pro beneficiis sempiternis?
w « Magna quippe Praelatorum dignitas — S. Lauren-1
tius Iustinianus inquit — sed maius est pondus: in alto gradu
ante oculos hominum positi sunt, oportet quoque ut in sublimi
virtutum culmine sint erecti coram oculis cuncta cernentis;
alioquin non ad meritum, sed ad proprium praesunt iudicium
». 2
At reapse, rationes omnes, quas, ut catholici sacerdotii excelsitatem
demonstraremus, iam breviter attigimus, nunc iterum
Nostro obversantur animo, ut ad absolutae sanctimoniae officium,
quo sacrorum administri tenentur, vehementer eosdem
adhortemur. Etenim, quemadmodum Angelicus Doctor edocet :
« ad idoneam exsecutionem ordinum non sufficit bonitas qualiscumque,
sed requiritur bonitas excellens; ut sicut illi, qui ordinem
suscipiunt, super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et
superiores sint merito sanctitatis ». Siquidem Eucharisticum3
sacrificium, quo innocens victima immolatur, hominum peccata
delens, peculiari quodam modo postulat, ut sacerdos, per
vitae sanctitudinem morumque integritatem, digniorem pro viribus
se Deo impertiat, cui cotidie adorandam illam colendamque
hostiam offert, quae ipsum est Dei Verbum, caritate nostrum
homo factum. « Agnosci te quid agitis, imitamini quod tractatis
» Ecclesia verbis Episcopi consecrantis diaconum admo-4
net, qui mox sacerdotali honore augendus est.
Est praeterea sacri ordinis vir divinarum gratiarum largiter,
quarum sacramenta sunt veluti fontes; at profecto istiusmodi
largitorem vel pretiosa illa carere gratia, vel mancum illius esse
aestimatorem segnemque custodem, summopere dedecet. Accedit
quod fidei veritas est ab eodem docenda; atque numquam
religionis disciplinae digne efficienterque traduntur, nisi cum

1 Explanat, in Psalmos, Ps. CXXXI, 9.
2 De instit. et regim. Prael., c. 11.
3 Summ. Theol., Supplem., q. 35, a. I, ad 3 .m
4 Pontif. Rom., de ordinat, presbyt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.