AAS 28 (1936), p. 22
virtus huius institutionis dux est atque magistra, secundum
illud « verba movent, exempla trahunt ». Ab eo itidem est evangelica
lex praedicanda; attamen, si optat ipsemet ut hanc eamdem
legem qui audiant amplectantur, nihil aptius, nihil validius,
divina gratia aspirante, hoc obtinet, quam si christiana
plebs sacrae veritatis praeconem cernat, tradita ab se praecepta
suae ipsius vitae probitate diligenter observare. Cuius causae
ratio perspicue a S. Gregorio Magno hisce verbis explanatur:
« Illa vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita
commendat, quia quod loquendo praecipit, ostendendo adiuvat
ut fiat ». Ita profecto Sacrae Litterae nos docent divinum1
egisse Redemptorem, qui «coepit facere et docere»; atque2
eidem multitudines laetis vocibus acclamavisse, non modo quod
« numquam sic locutus fuisset homo, sicut hic homo », sed3
idcirco potissimum quod « bene omnia fecisset ». Contra vero,4
« qui dicunt et non faciunt » cum scribis et pharisaeis comparari
possunt, quos Christus redarguens —incolumi divini verbi,
quod legitime nunciabant, auctoritate — eiusmodi sententia audientem
populum admonuit : « Super cathedram Moysi sederunt
scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis
servate et tacite; secundum opera vero eorum nolite facere ». 5
Quisquis suo ipsius vitae exemplo veritatem, quam impertit,
non commendat, is procul dubio quod hinc excitat, inde miserrime
destruit. At Deus, contra, eorum Evangelii praeconum laboribus
obsecundat benigneque aspirat, qui primum, data opera
sollerter, ad suam ipsorum sanctimoniam assequendam toto pectore
incumbant : ita enim affatim emergunt ac dehiscunt flores
eorum irrigati sudore; turgent ac pubescunt fructus : atque adeo,
maturatis messibus, « venientes venient cum exsultatione portantes
manipulos suos ». 6
1 Epist., lib. I, ep. 25.
2 Act., I, 1.
3 Cfr. Io., VII, 46.
4 Cfr MARC, VII, 37.
S MATTH., XXIII, 2-3.
6 Ps. CXXV, 6.