AAS 28 (1936), p. 23
Animadvertendum tamen est sacrorum administrum in gravissimum
erroris discrimen incidere, si haud recto studio illectus
atque compulsus, propriam sui ipsius sanctimoniam praetermittens,
externis, etsi probandis, sui muneris inceptis nimio
ardore se dedat. Hac etenim si ratione agat, non modo aeternam
sui salutem ancipitem incertamque reddat — quemadmodum,
hisce verbis usus, gentium Apostolus sibi metuebat:
<( Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum
aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar » — sed etiam, ut1
divinae gratiae iacturam non faciat, procul dubio tamen illum
bene suadentis Spiritus Sancti impulsum amiserit, qui mirabilem
prorsus vim atque efficacitatem externis attribuit apostolatus
operibus.
Ceterum, si christianis omnibus illud praeceptum est :
« Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est », 2
eo magis sacrorum administri haec eadem divini Magistri verba
ut sibi potissimum impertita reputent iubentur, qui peculiari
Numinis instinctu ad arctiorem Iesu Christi imitationem vocati
sunt. Quamobrem Ecclesia omnibus e cleri ordine gravissimum
eiusmodi severe inculcat officium, quod suis legibus inseruit:
« Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem
ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere
». Et quoniam sacerdos « pro Christo legatione fungi-3
tur », ita vivat necesse est, ut ea Apostoli verba ad se referat :4
« Imitatores mei estote, sicut et ego Christi »; ita vivat ut5
alter Christus, qui virtutis suae fulgore hominum universitatem
collustrabat atque collustrat.
At si omnium virtutum chorus in sacerdotali animo virescat
oportet, sunt tamen quaedam, quae peculiari modo sacros
administros addeceant. Imprimisque pietas, secundum illud
Apostoli gentium, carissimum sibi Timotheum adhortantis:
1 I Cor., IX, 27.
2 MATTH., V, 48. .
3 Cod. Iur. Can., can. 124.
4 Cfr. II Cor., V, 20.
s I Cor., IV, 16; XI, 1.