AAS 28 (1936), p. 24

« Exerce... te ipsum ad pietatem » Etenim, cum rationes illae1
necessitudinesque, quae cum caelesti Numine sacerdoti intercedunt,
tam arctae tamque intimae crebraeque sint, liquido patet
easdem suavi pietatis effluvio coniungi ac veluti perfundi
omnino oportere; ac quoniam pietas « ad omnia utilis est», 2
eadem est potissimum ad sacerdotale munus necessaria. Pietate
posthabita vel neglecta, actiones, etsi sanctissimae, augustioresque
ritus ex more assuetoque modo fient; quandoquidem
iisdem procul dubio spiritus vitaeque afflatus deerit. Quamquam,
Venerabiles Fratres, pietas, de qua loquimur, non levis
illa est atque externa, quae, etsi collibet atque blanditur animo,
non eum tamen nutrit neque ad sanctimoniam assequendam
compellit; at solidam illam potius intellegi volumus, quae, sensuum
aestibus non obnoxia, ita certissimae doctrinae principiis
firmoque animi iudicio innititur, ut, qui ea polleat, ingruentibus
illecebrarum motibus obsistere queat.
Quae profecto, tametsi ad caelestem Patrem potissimum erigenda
est, nihilo secius in Deiparam etiam Virginem feratur;
eam enim sacrorum administri incensiore quodam caritatis studio,
quam laicorum ordinis homines, idcirco adamare debent,
quod, ut rationum vincula, quibus sacerdos cum Iesu Christo
coniungitur, arctiora sunt, ita necessitudines, quae Mariae
cum Divino Redemptore intercedunt, impensiores quidem
exstant.
Praeclarissimum aliud, pietatique coniunctissimum, catholici
sacerdotii ornamentum est ea morum castimonia, quam ut
omnino diligenterque observent Latinae Ecclesiae clerici, maioribus
Ordinibus initiati, tam gravi iubentur "officio, ut, si deliquerint,
sacrilegii rei eo ipso evadant. Quodsi eiusmodi lex3
Orientalis Ecclesiae administros non omnino tenet, iisdem tamen
etiam ecclesiasticus caelibatus honori ducitur; atque in-

1 I Tim., IV, 8.
2 Ibid., IV, 8.
s Cod. Iur. Can., c. 132, § 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.