AAS 28 (1936), p. 251

Ac recens quoque, superiore nempe mense aprili, cum grato
animo nonnullos coram admisissemus, qui Romam in congressum
e variis Nationibus convenerant, ut de cinematographicis
scriptionibus vulgo edendis causam agerent, huius negotii
momentum gravitatemque iterum proponebamus; itemque,
religionis nomine non modo, sed civilis etiam in ordine morum
prosperitatis, omnes cordatos homines adhortabamur, ut
scriptis prelo excusis omnique ope contenderent, quo cotidie
magis id genus spectacula ad sanam institutionem educationemque
valerent, non vero ad animarum ruinam earumque interitum.

At tanti ponderis res est, perspectis praesertim civilis nostrorum
temporum societatis condicionibus, ut opportunum Nobis
videatur eam iterum per has Litteras magisque enucleate edisserere,
vobis non solum, Venerabiles Fratres, sed universis etiam
catholici orbis Episcopis impertientes praecepta, praesentibus
necessitatibus consentanea. Siquidem pernecessarium est ac penitus
urget id providere atque efficere, ut quidquid ex Dei munere
progrediens aetas in humanas disciplinas ac vel in ipsas
technicae industriae artes invexerit, ita divinae gloriae, animarum
saluti et Iesu Christi propagando regno reapse inserviat, ut
omnes, quemadmodum Ecclesia nos precari iubet, « sic transeamus
per bona temporalia, ut non amittamus aeterna ».
Iamvero facile omnibus in comperto est cinematographicam
rem quo mirabiliora susceperit incrementa, eo evenisse morum
integritati, Religioni ac vel ipsi civilis consortionis probitati
perniciosiorem.
Quamobrem ii etiam, qui in Foederatis Americae Civitatibus
id genus industriae praesunt, huius rei rationem atque periculum
in se recepisse professi sunt, non modo ad singulos quod
attineret cives, sed ad universam etiam hominum communitatem.
Etenim anno MDCCCCXXX, mense martio, sponte sollemniterque
sanxerunt ac polliciti sunt — datis in id scriptis communi
consensione subsignatis ac typis editis — se esse in posterum
eorum, qui cinematographicos ludos celebraturi essent, honesta-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.