AAS 28 (1936), p. 252

tem tutaturos. Ac nominatim per eiusmodi acta spoponderunt
nullam se unquam esse imaginum seriem exhibituros, quae rectos
spectatorum mores demitteret, quaeque vel naturalem humanamque
legem detrectaret, vel eiusdem violationem suaderet.
Nihilo secius, quamvis haec laudabili sane consilio statuisset,
ii tamen, quorum causa esset, itemque imaginum effectores,
vel non posse vel prorsus nolle, ex suscepta ultro obligatione,
id exsequi visi sunt. Quamobrem, cum ex paene irrita illorum
voluntate vitia ac scelera in cinematographeis exhiberi pergant,
probus quisque plerumque prohibetur quominus, honestae oblectationis
gratia, hisce spectaculis intersit.
Quibus in gravissimis rerum adiunctis, vos prae primis, Venerabiles
Fratres, modis rationibusque studuistis, quibus creditum
vobis gregem ab ingruente istiusmodi discrimine tueremini;
idque fecistis, cum « Legionem a decentia » sacram veluti
aciem instituistis, cuius opera optima quaeque proposita
ac principia, ad naturalis christianaeque probitatis normas conformata,
excitata tandem revirescerent. Qua in re tantum abfuit
ut vobis mens esset huic industriae detrimenta inferre, ut eam
potius ab interitu vindicare pro vestra parte eniteremini, in
quem dilabi quaevis ludiera pronum esset, quae in artis dehonestamenta
depravationesque corruissent.
• Suscepta avobis consilia christifideles, vestris demandati curis,
prompto paratoque animo complexi sunt. Ad decies nempe
centena milia Foederatarum Americae Civitatum catholici fidem
obligationemque, quam « Legio a decentia » proposuerat,
in se libenter recipientes, nullam se polliciti sunt cinematographicam
spectationem participatur^, quae christianos mores offenderet,
rectaque vitae praecepta. Itaque populum apud vos
sacrorumque Antistites — quod vehementi cum animi gaudio
profiteri libet — tam concordes vidimus hoc in incepto data
opera provehendo, ut nunquam alias, hac recentiore aetate, arctius
inter se coniunctos eos cernere potuerimus.
Neque solummodo catholicae Ecclesiae filii, sed e Novatoribus
etiam et ex Hebraeis lectissimi viri, aliique non pauci

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.