AAS 28 (1936), p. 26

nibus utrisque, educari voluit; quod integros castosque animos,
Ioannis nempe Baptistae et Evangelistae, peculiari caritate dilexit;
quod denique gentium Apostolus, fidelis ille evangelicae
legis doctrinaeque Christi interpres, inaestimabiles virginitatis
laudes praedicat — ad sollertiorem praesertim Dei famulatum
quod attinet —: « Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini
sunt, quomodo placeat Deo »; haec omnia, Venerabiles Fratres,1
non efficere non poterant, ut Novi foederis administri et caeleste
lectissimae virtutis huius invitamentum experirentur, et eorum
numero eniterentur adscisci « quibus datum est capere verbum
istud », et observantem huic instituto obtemperationem sibi2
sponte imponerent, quod deinceps, in universa Latina Ecclesia,
gravissimo ecclesiasticae auctoritatis praecepto sancitum est.
Siquidem, quarto exeunte saeculo, Carthaginiense Concilium
adhortatur : « ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas,
nos quoque custodiamus ». 3
Neque vel praeclarissimorum orientalium Patrum documenta
desunt, quae ecclesiastici caelibatus praestantiam efferant,
quaeque testentur, hac etiam de re inter Latinam Orientalemque
Ecclesiam tunc temporis consensionem iis in locis viguisse, in
quibus severiori disciplinae obtemperaretur. Itaque — ut illustriora
exempla adhibeamus — S. Epiphanius, quarto item
exeunte saeculo, asseverat caelibatum ad subdiaconos usque pertinere
: « Eum qui adhuc in matrimonio degit ac liberis dat operam,
tametsi unius sit uxoris vir, nequaquam tamen ad diaconi,
presbyteri, episcopi aut hypodiaconi ordinem admittit (Ecclesia),
sed eum dumtaxat qui ab unius uxoris consuetudine sese
continuent, aut ea sit orbatus; quod in illis locis praecipue fit,
ubi ecclesiastici canones accurate servantur ». At disertus prae4
omnibus videtur hac super causa S. Ephraemus Syrus, Diaconus
Edessenus universaeque Ecclesiae Doctor, qui « Spiritus Sancti

1 I Cor., VII, 32.

3 Cfr. MATTH., XIX, 11.
3 Conc. Carthag. II, can. 2; cfr. MANSI, Collect. Conc., tom. III, col. 191.
4 S. EPIPHAN . , Adversus haeres. Panar., 59, 4 (MIGNE, P. C, XLI, col. 1024).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.