AAS 28 (1936), p. 27
Acta Pii Pp. XI 87-;
cithara merito appellatur ». Is nimirum Abraham Episcopum,1
amicum suum, per haec numeris adstricta verba, alloquitur :
« Respondes nomini tuo, Abraham, quia tu quoque factus es
pater multorum; sed quia tibi non est uxor, sicut Sara Abraham,
ecce grex tuus est uxor tua. Educa filios eius in veritate
tua, fiant tibi liberi spiritus et filii promissionis ut fiant heredes
in Eden. O fructus pulcher castitatis, in quo sacerdotium
complacuit, ... cornu efferbuit et unxit te, manus incubuit tibi
et elegit te, Ecclesia optavit et dilexit te ». Atque iterum:2
« Non sufficit sacerdoti et nomini eius, offerenti vivum corpus,
purgare animum et mundare linguam et expurgare manus et
clarum reddere totum corpus, sed omnino purus esse debet omni
tempore, quia positus est sicut mediator inter Deum et genus
humanum. Laudetur ille, qui mundavit ministros suos! » Hoc3
pariter Chrysostomus asseverat : « sacerdotium obeuntem ita
purum esse debere, ac si in caelis inter Potestates illas collocatus
esset ». 4
Ceterum ipsa christiani sacerdotii excelsitas, itemque, ut
S. Epiphanii sententia utamur, eius « incredibilis honor et dignitas
», quam supra breviter presseque attigimus, summum5
evincit caelibatus decus illiusque legis opportunitatem, qua
eiusmodi institutum sacris altaris administris praecipitur : qui
officio fungitur, quod muneri quodammodo praestat supernorum
spiri tuum « qui astant ante Dominum », nonne omnino6
consentaneum est eum caelestem pro viribus vitam agere? Qui
« in iis, quae Domini sunt » totus esse debet, nonne eum a7
terrenis rebus abhorrere, eiusque « conversationem in caelis
esse » addecet? Qui ad aeternam hominum salutem ita sedulo8
continenterque contendat oportet, ut divinam Redemptoris ope-
1 Brev. Rom., d. 18 iun., lect. VI.
2 Carmina Nisibaena, cann. 19,
3 Ibid., carm. 18.
* De sacerd., lib. III, c. 4 (MIGNE, P. G., XLVIII, 642).
5 Advers. haeres. Panar., 59, 4 (MIGNE, P. G., XLI, col. 1024).
6 Cfr. TOB., XII, 15.
7 Cfr. Luc, II, 49; / Cor., VII, 32.
* Cfr. Philipp., III, 20.