AAS 28 (1936), p. 261

quaenam perniciosae sint, vel reapse pravae. Quod profecto id
exposcit, ut peculiaria ordine conficiantur typisque edantur rationaria
seu elenchi, in quibus quam saepissime cinematographicae
pelliculae distribute, ut diximus, ita proponantur, ut omnium
in notitiam venire possint.
In votis equidem est, unum tantummodo pro universis
terrarum orbis partibus harum rerum rationarium statuere,
quandoquidem omnes eadem in genere morum lege tenentur.
Attamen, cum de scaenicis actionibus agatur, quae ad quaslibet
pertinent societatis classes, ad ineruditos nempe doctrinaque
excultos, ad populares aeque ac ad primores civitatis, eadem
procul dubio ubique gentium haberi sententia non potest. Dissimilia
etenim sunt, pro variis regionibus, rerum adiuncta vitaeque
rationes; quapropter unum ubique omnibus elenchum
impertiri non consentaneum est. At vero, si in quavis Natione
distincto, ut diximus, ordine, rationarium exhibeatur, generalis
iam, quae requiritur, habeatur norma.
Quam ad rem prorsus necessarium est Episcopos stabile pro
tota Natione inspectionis Officium constituere, cuius sit honestas
imaginum series promovere, ceteras autem indicato more generatim
distribuere, ac denique editum abs se iudicium sacerdotibus
et christifidelibus significare. Quod quidem Officium Centralibus,
ut aiunt, Catholicae Actionis Consiliis peropportune
demandari poterit, quae, ut omnes norunt, a sacrorum Antistitibus
pendent. Utcumque hoc pro certo habeatur, hanc scilicet
inspectionis operam, ut valida in rectamque formam redacta
eveniat, unam pro unaquaque Natione efficiendam esse, ab unoque
regimine moderandam.
Attamen, si satis graves causae id reapse postulare videbuntur,
sacris Pastoribus, in sua cuiusque Dioecesi, integrum erit
per suos ad hoc delectos dioecesanos coetus severiore ea sententia
uti, quam peculiaris deposcat illius regionis indoles; cinematographicas
videlicet pelliculas vetando, quas generale rationarium
idcirco permiserit, quod normas tradere teneatur, quae ad
universam Nationem respiciant.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.