AAS 28 (1936), p. 262

Hoc praeterea Officium theatra id genus, quae vel penes paroeciales
aedes, vel in catholicarum sodalitatum domibus habeantur,
ita ordinanda curet, ut eadem probatis solummodo imaginibus
fruantur. Per idoneam enim horum theatrorum disciplinam
ordinationemque, quae in facilem saepenumero huius
industriae electorum clientelam transeant, id etiam vindicari
poterit, ut nimirum effectores iidem res proferant, quae propositis
nostris omnino respondeant, quaeque non ¡modo scaenicis hisce
catholicorum spectationibus, sed ceteris etiam inservire queant.
Haud ignoramus equidem Officii huius constitutionem non
mediocres a christifidelibus postulare labores, postulare sumptus.
Nihilo secius magnum huius causae momentum, itemque
necessitas cum christianae plebis integritatem, tum totius Nationis
honestatem tutandi, id impensae atque operae satis superque
requirunt. Siquidem ob detrimentosum illud pravae cinematographicae
artis ulcus, et scholarum nostrarum, et Catholicae
Actionis sodalitatum, et sacri ipsius ministerii vis atque efficacia
imminuitur atque periclitatur.
Animadvertendum vero est in Officium idem oportere prorsus
ut viri coeant, qui tam sint huius rei industriaeque periti,
quam christianae doctrinae praeceptis penitus conformati. Ac
praeterea sacerdos ab Episcopis delectus eosdem dirigat ac moderetur.

Mutua etiam necessitudinum notitiarumque commercia,
quae inter eiusmodi Nationum Officia peropportune habeantur,
hanc inspectionis operam efficientiorem procul dubio magisque
concordem reddent; quamquam dissimiles rerum, locorumque
condiciones hac in causa diligenter reputandae sunt. Ita
enim, omnium catholicorum scriptorum ope, miram sentiendi,
iudicandi, agendique unitatem assequi fas erit.
Officia eadem non modo ex experimentis inceptorumque
eventibus, in Foederatis Americae Civitatibus habitis, utilitatem
opportune percipient, sed ex laboribus etiam, quos in cinematographicae
artis campo catholici ceterarum regionum homines
susceperint.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.