AAS 28 (1936), p. 263

' Quodsi huius Officii sodales — quamvis optimis consiliis propositisque
praestent — pro sua tamen hominum infirmitate, e
recto interdum itinere deflexerint, videant sacrorum Antistites,
pro sua ipsorum pastorali prudentia, ut, efficaciore quo poterit
modo, illapsis erroribus medeantur; utque debitam Officii
auctoritatem ac nomen pro viribus tutentur, vel aliquem eidem
attribuendo socium ampliore virtute enitentem, vel in locum
eorum, qui ad gravissima haec obeunda munera non omnino apti
visi fuerint, alios sufficiendo lectissimis viros.
Si igitur catholici orbis Episcopi id in se receperint, ut ad impertitas
normas de cinematographicis spectaculis vigilem curam
agant — quod Nos, quibus pastorale eorum studium omnino
perspectum est, fore non dubitamus — perutilem profecto iidem
operam conferre poterunt ad optimos tuendos, relaxationis oblectationisque
tempore, sui populi mores. Omnium pro certo cordatorum
hominum, catholicorum non modo, sed eorum etiam
qui nostram non profitentur fidem, laudes adipiscentur et adiutricem
navitatem; idque pro sua cuiusque parte efficient, ut maxima
huiuscemodi vis, quae ad universas Nationes pertinet —
cinematographica nempe ars — ad nobilissima quaeque provehenda
proposita et ad rectioris vitae rationes commendandas
convertatur.
Interea vero, ut haec omina ac vota, quae paterno ex animo
fundimus, virtutem sumant, divinae gratiae auxilium imploramus;
cuius sit auspex Apostolica Benedictio, quam vobis,
Venerabiles Fratres, cunctoque clero ac populo, unicuique vestrum
demandato, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxix mensis iunii,
in festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXVI,
Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.