AAS 28 (1936), p. 336
altera parte aut defensore vinculi id postulantibus, vel idipsum statuente
tribunali ex officio, sed audito vinculi defensore, denuo ad examen vocari,
vel circa ea, quae testati sunt, vel circa nova facta vel quaestiones ex
processu emergentes.
§ 2. Quoties id expostuletur a partibus, tribunalis est suo decreto,
audito vinculi defensore, eiusmodi postulationem reiicere vel admittere :
cauto tamen, si eam admittat, ut omnis collusionis aut corruptelae
periculum absit (cfr. can. 1781).
§ 3. Cum pars vel testis vel peritus iterum interrogatur, eadem serventur,
congrua congruis referendo, quae de eorum examine praescribuntur.
Art. 108. - Si cui actui processuali interveniat persona linguae loci
ignara, et instructor linguam huius personae propriam non intelligat,
adhibeatur interpres iuratus, ab instructore designatus, partibus et vinculi
defensore auditis, ut si velint legitimam contra eum exceptionem
proponere possint.
Art. 109. - Pro testium et peritorum citatione, ea serventur, quae de
partium citatione in Tit. VIII constituta sunt.
CAPUT II
De partium depositione
Art. 110. - Lite contestata, instructor partes interroget, delato ipsis
iureiurando ad normam can. 1744, ab actore incipiendo, nisi gravis ratio*
aliud suadeat.
Art. 111. - Iudici legitime interroganti partes respondere tenentur et
fateri veritatem,, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso (can. 1743 § 1).
Art. 112. - Si pars legitime interrogata respondere recuset, quanti
facienda sit haec recusatio, iudicis est aestimare (cfr. can. 1743 § 2).
Art. 113. - § 1. Pars, quae matrimonium accusaverit, primo interroganda
est. Absoluta interrogatione, libellus^parti ipsi perlegatur atque
ab eadem quaeratur, utrum in singulis partibus eundem confirmet necne.
Alter coniux similiter interrogetur; et dein eidem perlegatur actoris
libellus, et interrogetur an accusationi se opponat necne.
§ 2. Si utraque pars matrimonium accusaverit, aut pars conventa
responderit se nihil opponere accusationi, instructor, etiam ex officio,
caute inquirat de rationibus ob quas ambae in accusatione concordent
aut non dissentiant.
§ 3. Itidem, quum ex coniugum responsione oriatur collusionis suspi-