AAS 28 (1936), p. 337
ciò, veritas subtilius perquirenda est etiam, si opus fuerit, per testes
ex officio inducendos.
Art. 114. - § 1. Coniux post examen invitari potest ut quaestiones, si
quas adhuc habeat, proponat, super quibus alter coniux examinandus sit.
§ 2. Parti, quae secundo loco interrogato, si eius responsiones graviter
discrepent a responsionibus alterius partis, instructor, ad instantiam
defensoris vinculi vel etiam èx officio, proponat interrogationes ad
diluendas difficultates et dubitationes, facta vel minus mentione coniugis
contradicenti^, prout casus ferat et prudentia suggérât. Imo, si opus sit,
vocet iterum alterum coniugem, cui discrepantiam opponat, et, si casus
ferat, ambo coniuges inter se conferantur.
Art. 115. - Si actor non compareat, serventur normae in art. 91 praefìnitae.
Reo non comparente, instructoris erit, audito defensore vinculi,
perpendere, utrum renovanda sit citatio, an aliis modis opportunis utendum
sit, veluti interventu personae amicitia coniunctae et auctoritate
gravis, quae ad comparendum eum inducat. Quod «i comparere renuat,
collegii erit decernere utrum contumax declarandus sit, an ut frangatur
eius resistentia poenis canonicis sit plectendus (cfr. can. 1849 coli. cum
can. 1845).
Art. 116. - Confessio extraiudicialis coniugis, quae adversus matrimonii
valorem pugnet, prolata ante matrimonium contractum, vel post
matrimonium, sed tempore non suspecto, probationis adminiculum constituit
a iudice recte aestimandum.
Art. 117. - Depositio iudicialis coniugum non est apta ad probationem
contra valorem matrimonii constituendam.
CAPUT III
De probatione per testes
Art. 118. - Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur
vel in totum vel ex parte (can. 1756).
Art. 119. - § 1. Ut non idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes
et mente debiles.
§ 2. Ut suspecti:
I Excommunicati, periurii, infames, post sententiam declaratoriamo
vel condemnatoriam;
2° Qui ita obiectis sunt moribus ut fide digni non habeantur;
3° Publici gravesque partis inimici.
§ 3. Ut incapaces:
I Qui partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutoro