AAS 28 (1936), p. 341
Art. 135. - § 1. Post evulgatas testificationes, testes iam auditi denuo
super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur,
nisi caute et ex gravi ratione et in quolibet casu omni fraudis et subornationis
periculo remoto, altera parte audita, et requisito voto promotoris
iustitiae, si iudicio intersit, et defensoris vinculi, quae omnia
iudex decreto suo definiat (cfr. can. 1786).
§ 2. Verum, si ex inquisitione emerserint facta, quae partes ignorare
poterant, facultas eisdem relinquitur vel testes excussos iterum ad testificandum
evocandi vel alios inducendi.
Art. 136. - § 1. Quod attinet ad aestimandam testimoniorum fidem,
standum est praescripto cann. 1789, 1790, 1791.
§ 2. Quando agitur de circumstantia ex qua valor matrimonii dependet,
diligentius inquiratur in testium honestatem, quae periurii suspicionem
removeat.
§ 3. Quod coniuges contra testem aliquem nihil excipiant, rationem
id sane per se non suppeditat ut habeatur fide digna eius depositio contra
matrimonium directa.
Art. 137. - In causis impotentiae vel inconsummationis, nisi de impotentia
vel inconsummatione aliunde certo constet, debet uterque coniux
testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine aut affinitate sibi
coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos,
qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate
circa rem in controversiam deductam; quibus iudex ad normani
can. 1759, § S alios testes potest ex officio adiungere (can. 1975 § 1).
Art. 138. - § 1. De omnibus testibus exquiratur ex officio testimonium
religiositatis, probitatis et credibilitatis; et eo maior ipsis fides adiicienda
est, quo potiora habeantur documenta de requisitis bonae fidei.
§ 2. Testimonia huiusmodi omnia sunt publicanda, nisi de quibusdam
ex ipsis, ad gravia damna vitanda attento eorum tenore, collegium aliud
decernat (cfr. art. 130 § 1).
CAPUT IV
De peritis
Art. 139. - In causis impotentiae et defectus consensus ob amentiam
requirendum est suffragium peritorum (cfr. cann. 1976-1982).
Art. 140. - § 1. In aliis causis peritorum sententia est exquirenda,
quoties iudicium est faciendum, quod peculiarem in aliqua arte requirat
peritiam : e. g. si de cuius scripti authenticitate inquirendum sit (cfr.
can. 1792).